Navegación – Mapa del sitio

Notas del autor

En la entrada B114 nº 2 me sirvo de otra fuente de la época para reconstuir una laguna del texto. Fue publicada por Fidel Fita, « Estrago de las juderías catalanas en 1391. Relación contemporánea », Boletín de la Real Academia de la Historia, 16, 1890, p. 432-445 (= Id., La España hebrea: Datos históricos, Madrid: Real Academia de la Historia, 1889, 1, p. 166-179), p. 433-435.

Texto integral

Texto A

1|238v (A1) 1De origine mundi. |241r 2Secundum beatum Yssidorum vº Ethimolegiarum ab inicio mundi usque ad natiuitatem Christi fuerunt quinque mille centum nonaginta sex anni, ab urbe condita viii<c> m<inus> xxx<x>ª septem. 3Secundum uero Canonicas Sicardi, ab Adam usque ad Christum fuerunt quinque mille cxcix (unde uersus: Anni nouem nonaginta centum quinque milia / tempus erat quando uenit qui creauit omnia), a diluuio tres mille minus xliii, ab Abraam duo mille et xvcim, a transmigracione Babilone vclxxix (alii dicunt vclxxxvi), ab urbe condita dcclii (alii dicunt xxxiiii).

2(A2) 1De origine medicine. 2Beatus Yssidorus iiiiº Ethimologiarum libro dicit: 3Nomen est medicine Noee tempore adinuentum, quando missus fuit Raphaell, qui interpretatur medicina Dei, ad tollendam pestilenciam que tunc erat. 4Qui reuelauit uirtutes arborum et erbarum, de quo Noee fecit uolumen quod dedit Sem, filio suo. 5Postea uero Asclempius cum xlª uiris uenit ad terram uicinam paradisso terrest<r>i uolens uidere arborem uite et omnes interfecti sunt ab angelo percussienti. 6Et tunc latuit medicina fere per annos sexsentos xxxª, donech Ypocras eam reuelauit prout eum docuit Ypotentaurus, animall habens capud et manus hominis et cetera membra caballi. 7Quod Ypocras cepit in rete prope fontem ubi Ypotentaurus curauerat puerum. 8Et hoc fuit tempore Artasis regis Persarum. 9Fuit autem Ypochras, prout dicit Sicardus, introinta tempore Dyocleciani, qui regnauit anno Domini cxc et regnauit annis xxti.

3(A3) 1De tempore sanctorum Martini et Ieronimi. 2Secundum Sichardum, anno Domini cccºlxxxºiiº, regnante Graciano, qui regnauit annis sex, beati Martinus et Iheronimus et multi alii claruerunt.

4(A4) 1De obitu sancti Augustini. 2Anno Domini cccºlxxxviiiº, regnante Theodosio, qui regnauit annis xviiem, claruit beatus Augustinus Proponensis episcopus, cuius corpus creditur esse Papie.

5(A5) 1De obitu sancti Benedicti. 2Anno Domini dcix obit beatus Benedictus, primus abbas.

6(A6) 1De ordine monachorum nigrorum. 2Anno Domini dcccc incepit monasterium Cluniacense monachorum nigrorum.

7(A7) 1De tempore ordinis Carturiensis. 2Anno Domini mºlxxxºviº incepit ordo Carturiensis.

8(A8) 1De tempore ordinis Cisterciensis. 2Anno Domini mºxcviiiº incepit ordo Cisterciensis et fuit inde primus abbas sanctus Robertus.

9(A9) 1De tempore ordinis Premosterii. 2Anno Domini mºcºxxº incepit ordo Premosterii.

10(A10) 1De ordine Carmelitarum. |241v 2In monte Carmeli iuxta fontem Elye, prout dicitur in Speculo ystoriali, heremite in honorem beate Marie ecclesiam construxerunt, quibus Enrichus patriarcha statuens eos uocari fratres beate Marie de monte Ca<r>melo. 3Postmodum uero Albertus patriarcha Iherosolomitanus eos in unum collegium congregauit et dedit eis regulam ut unum ex se eligerent in priorem, cui obedirent, paupertatem et castitatem seruantes, et haberent cellulas separatas, carnibus non utentes. 4Quam regulam predictam Alexander papa tertius approbauit anno pontificatus sui xiiº et anno Domini mºclxiº. 5Quam etiam regulam Innocencius papa IIIus confirmauit anno pontificatus sui primo et anno Domini mºclxxºviº. 6Demum autem cum dicti fratres non possent morari in ciuitatibus siue uillis et eorum regula aliqua dificilia contineret, Innocens papa IIIIus pontificatus sui anno in consilio Lucdunensi, anno Domini mºcclviiiº, eandem regulam corexit et mitigauit, prout hodie obseruatur. 7Qui quidem fratres, licet in predictis non declaretur, uidentur esse ordinis beati Benedicti propter esum carnium interdictum et quedam alia que in eorum regula continentur.

11(A11) 1De tempore ordinis Predicatorum. 2Tempore Innocencii pape tercii, pontificatus sui anno viº, scilicet anno Domini mºclxxxºiiº, beatus Dominicus in ciuitate Tholosana, ad quam uenerat cum Didato Exoniensi episcopo ad hereticos conuertendos, incepit regulam Predicatorum, quam Honorius papa IIIus pontificatus sui anno primo confirmauit, anno Domini mºccxviº.

12(A12) 1De tempore ordinis fratrum Minorum. 2Tempore Inocencii pape III pontificatus sui anno xiiiiº, qui antea uocabatur Iohannes, apud Assissium incepit regula fratrum Minorum, quam Honorius papa IIIus confirmauit kalendas decembris pontificatus sui anno xviiiº, scilicet anno Domini mºccºxxºiiiiº.

13(A13) 1De tempore ordinis sanctarum Crucum. 2Anno Domini mºcºliiº fuit hedificatum monasterium sanctarum Crucum in ualle Laura.

14(A14) 1Quando fuit edificatum monasterium Populeti. 2Anno Domini mºcliiiº fuit edificatum monasterium Populeti.

15(A15) 1Nomina regum Franchie et quanto tempore regnauerunt et quando ceperunt Barchinonam. 2Era dcccxxxix, regnante domino Karolo Magno inperatore, anno ordinacionis sue xxxºiiiiº, qui regnauit annis xlvi et mensibus tribus, intrauit Lodouicus filius eius in Barchinonam, expulso inde omni populo Sarracenorum, scilicet anno dccciii, et edificauit ibi sedem in honorem beatissime Crucis Christi, quia crux ignea aparuit patri suo in aere, dum cepit ciuitatem Gerunde. 3Anno dcclxxxv Karolus Magnus cepit ciuitatem Gerunde et uicit in prelio Machometum regem ipsius ciuitatis et, cum habuit ciuitatem, multi uiderunt sanguinem pluere et apparuerunt acies in celo et signum crucis in uestimentis hominum et apparuit crux ignea in aere super locum, ubi nunc est altare beate Marie uirginis, et propter hoc mutauit sedem, que tunc erat in ecclesia sancti Felicis, in loco ubi nunc est. 4Et a natiuitate Ihesu Christi usque ad mortem dicti Karoli Magni fluxerunt dcccxlª anni. 5Qui regnauit annis xxti quatuor. 6Lotarius regnauit annis duobus. 7Karolus frater eius regnauit annis xixem et mensibus tribus. 8Lodouicus filius eius |242r regnauit annis septem. 9Karolus Magnus regnauit annis xxxª septem. 10Karolus de Bauera regnauit annis quatuor. 11Otho rex annis decem. 12Karolus rex annis xxxªiius et mensibus tribus. 13Post eius obitum regnauit filius eius Lotarius uno anno et mensibus sex. 14Deinde regnauit Vgo, qui antea dux extiterat, sed surepit ille locum regiminis et regnauit in Francia annis decem. 15Post eius decessum regnauit Robertus filius eius et retrussit in carcerem Karolum filiosque suos, qui erant ex stirpe regia. 16Qui regnauit in regno annis xxxª sex. 17Deinde uero incepit regnare Henricus, qui etiam regnauit annis xxix et mensibus sex. 18Deinde cepit regnare Philipus filius eius, qui curam regiminis tenuit annis xlix. 19Cum regnabat rex Philipus anno xxxiº, currebat annus Incarnacionis Domini mxc primo. 20Deinde regnauit Lodouicus filius eius annis xxtiixem. 21Quo sublato de medio, cepit regnare Lodouicus filius eius iunior, qui etiam regnauit annis xliiiior. 22Et de festo sancti Iohannis babtiste usque in festum sancti Luche, quo die celebratum fuit concilium apud Terrachonam a domino Berengario Terrachonensi archiepiscopo cum episcopis et clericis sui archiepiscopatus. 23Quorum consilio et precepto annus Domini et Incarnacionis fuit institutus scribi in omnibus cartis per totum archiepiscopatum. 24Tunch uero currebat annus Domini musclxxxus.

16(A16) 1De obitu comitum Barchinone. 2Obiit Raymundus Berengarii comes Barchinone anno Domini mºlxxºviº. 3Cui successit Raymundus Berengari, eius filius, comes Barchinone, qui fuit postea interfectus dolo fratris sui Berengarii Raymundii apud Pertitam de Ostor anno Domini mºlxxxºiiiº. 4Postmodum uero alius Raymundus Berengarii IIIus, eius filius, comes Barchinone, qui Maioricas expugnauit, obiit anno Domini mºcxxxiº. 5Vltimo loco uenit Raymundus Berengarii, eius filius, qui fuit postea pater Alfonsi regis Aragonum. 6Obiit uero dictus Raymundus Berengarii, ultimus comes Barchinone, princeps Aragonum et marchio Prouincie, anno Domini mºclxiiº. 7Et iste castra Hyspanie fregit ac ciuitates Almarie, Dartusse, Ilerde et Frage atque Siuranam et omnia opida, que sunt citra flumen Yberii, cepit.

17(A17) 1De obitu et temporibus regum Aragonie. 2Remicius, filius Sanccii regis Nauarorum, fuit in Aragonia regum primus. 3Qui genuit quendam filium, nomine Sanccium regem, qui obsedit Oscham, et fuit sepultus in monasterio sancti Victoriani. 4Anno Domini mºxcºiiiiº obiit Sanccius rex Aragonum predictus in obsidione Osce.

18(A18) 1De obitu regis Petri. 2Anno Domini mºciiº obiit Petrus rex Aragonum, eius filius, sine liberis. |242v 3Et iste cepit Oscham.

19(A19) 1De obitu Ildefonsi. 2Anno Domini mºcxxxiiiiº obiit Ildefonsus rex Aragonum, frater dicti Petri, sine liberis apud Fraguam, ubi fuit interfectus per Sarracenos Frage, et iste ceperat Cessaragustam et Tirasonam ac opidum Tutele. 3Et successit ei in regno Aragonie Remirus eius frater, qui erat tunch monachus monasterii sancti Poncii de Thomariis et ad instanciam gencium Aragonie et mediante Guillermo de Montechateno exiuit monasterium et duxit in uxorem quandam filiam Ferdinandi regis de Leone, de qua habuit quandam filiam, Vrracam nomine. 4Et ea habita uxoreque mortua, ad dictum monasterium remeauit, ubi post aliquod tempus decessit monachus. 5Et iste fuit extunc uocatus rex Cuculle. 6Et obiit anno mºcºxxxºviiº.

20(A20) 1De tempore Raymundii Berengarii, qui contraxit matrimonium cum filia regis Aragonum. 2Anno Domini mºcºxxxºviiº dominus Raymundus Berengarii, comes Barchinone et marchio Prouincie, qui ipsum marchionatum habuit ex donacione inperatoris Alamannie sibi facta eo, quia de adulterio excussauit inperatricem, eius uxorem filiamque regis Boemie, in campo duelli, de quo fuerat acussata per duos milites, fecit matrimonium cum predicta filia regis Cuculle et suscepit regnum Aragonie cum eadem, sed nunquam uoluit uocari rex Aragonum, sed tantum princeps Aragonum, comes Barchinone et marchio Prouincie, et ipse ex dicta uxore procreauit in filium Alfonsum. 3Et postea dictus Raymundus Berengarii obit anno Domini mºcºlxºiiº, relictis duobus filiis ex dicta uxore, scilicet dicto Alfonso, qui fuit primus rex Aragonum et comes Barchinone simull et marchio Prouincie, et Sanccio comite Rosellionis patreque Nunonis.

21(A21) 1De tempore domini Alfonsi, qui fuit primus institutus rex Aragonum et comes Barchinone. 2Alfonsus uero rex predictus genuit ex domina Sanccia, eius uxore filiaque inperatoris Castelle et cuiusdam consanguinee germane inperatoris Alamannie, Petrum regem Aragonum, qui decessit apud Morellum, et Alfonsum comitem Prouincie, Ferrandum abbatem Montis Aragonum, Sanccium comitem Rosellionis, dominam Constanciam, uxorem Frederici inperatoris Alamannie, et aliam filiam Elienorem, que fuit uxor comitis Tholosani, et aliam etiam filiam Francischam, que fuit uxor filii eiusdem comitis. 3Et iste Alfonsus obiit anno mºcxcviº, qui fuit sepultus in monasterio Populeti.

22(A22) 1De tempore domini regis Petri antiqui. 2Postea uero rex Petrus filiusque dicti domini Alfonsi, qui successit sibi in regno |243r Aragonum et in comitatu Barchinone, duxit in uxorem dominam Mariam de Muntpayler, filiam Guillermi de Muntpayler et eius uxoris, que fuit filia Constantinopolitanis inperatoris, et ex ea genuit quendam filium, scilicet Iacobum regem Aragonum, qui fuit dominus Montispesulani. 3Et dictus Petrus rex decessit apud Morellum pridie idus septembris anno mºccºxiiiº et fuit sepultus in monasterio de Sexena.

23(A23) 1De tempore domini regis Iacobi antiqui. 2Iacobus uero rex predictus fuit de pulcrioribus hominibus huius mundi, anno <mº>cciiiiº duxit in uxorem sororem Ferdinandi regis Castelle, ex qua genuit Alfonsum, et racione consanguinitatis fuit inde matrimonium separatum. 3Et postea duxit in uxorem dominam Violantem anno mºccºxxxºvº, filiam regis Vngarie, de qua procreauit dominum Petrum regem Aragonum et Cicilie, Iacobum regem Mayoricarum et comitem Rossilionis et dominum Montispesulani, Sanccium archiepiscopum Tholetanum et unam filiam Iolesam, que fuit uxor Alfonsi regis Castelle, aliam filiam uocatam Constanciam, que fuit uxor Manuelis, fratris regis Castelle, aliam Helisabet, que fuit uxor Philipi regis Francie, et dominam Mariam, que sine uiro decessit. 4Et iste Iacobus rex cepit secunda uice regnum Mayoricarum de manibus paganorum. 5Et obiit apud Valenciam viº kalendas augusti anno mºccºlxxviº. 6Et fuit sepultus in monasterio Populeti.

24(A24) 1De tempore domini regis Petri secundii. 2Petrus uero rex Aragonum secundus duxit in uxorem filiam Manfredi regis Cicilie et iste cepit regna Cicilie et Murcie, ex uxore genuit Alfonsum regem Aragonum, Iacobum regem Cicilie et Fredericum et infantem Iohannem, qui duxit in uxorem dominam Guillermam de Muncada. 3Et obiit die sancti Martini apud Villam Francham anno mºccºlxxxº quinto. 4Et fuit sepultus in monasterio sanctarum Crucum.

25(A25) 1De tempore domini regis Alfonsii secundi. 2Alfonsus uero rex predictus decessit sine liberis apud Barchinonam, ubi fuit sepultus et iacet iuxta altare beati Nicholay, xvº kalendas iulii anno Domini mºccºxcº primo. 3Et successit ei in regno Aragonie dictus Iacobus frater eius, rex Cicilie, qui dicto Frederico dimissit regnum Cicilie. 4Et anno Domini mºccºxcº primo kalendas decembris incepit regnare dictus rex Iacobus.

26(A26) 1De tempore domini regis Iacobi secundi. 2Iacobus uero rex Aragonum predictus duxit in uxorem dominam Blancham, filiam regis Karoli (scilicet anno Domini mºccxcvº, kalendas nouembris), qui fuit filius illius regis Karoli, qui fuit rex Cicilie, et duxit eam apud Villam Bertrandi et tunc fuit releuatum interdictum a toto regno Aragonum. 3Et eodem anno idus nouembris intrauit dicta domina regina ciuitatem Barchinone. 4De qua procreauit infantem Iacobum primogenitum eius, qui renunciauit iuri primogeniture, Alfonsum, qui successit in regno Aragonie, Petrum infantem, comitem Ripecursie et Montanearum de Pratis, infantem Raymundum Berengarii, comitem Empuriarum, et Iohannem archiepiscopum Tholetanum, qui postea fuit patriarcha Alexandrinus et |243v administrator ecclesie Terrachonensis. 5Et obiit dictus Iacobus rex, regum et principum speculum et exemplar, apud Barchinonam iiª die nouembris anno Domini mºcccºxxviiº.

27(A27) 1De tempore domini regis Alfonsi regis tercii. 2Alfonsus uero rex predictus duxit in uxorem dominam Terhesiam, filiam nobilis Gombaldi d’Entensa, cui dominus Ermengualdus dimisserat comitatum Vrgellensem et uicecomitatum Ageriis sub certis pactis. 3Et ex dicta domina procreauit dominum Petrum, nunc regem Aragonum, et dominum infantem Iacobum, comitem Vrgelli et uicecomitem Ageris. 4Et postea dictus dominus Alfonsus duxit in uxorem dominam Elienorem, filiam regis Castelle, de qua genuit infantem Ferdinandum, marchionem Dartuse, et infantem Iohannem. 5Et dictus dominus Alfonsus obiit Barchinone xxiª die ianuarii in ortu solis anno Domini mºcccºxxxºvº et fuit sepultus in domo fratrum Minorum Barchinone et postmodum translatatus per dominum regem Petrum, filium suum predictum, ad ciuitatem Ilardensem et quiescit in domo Minorum. 6Que translatacio fuit facta honorif<ic>e die uidelicet...

28(A28) 1De tempore regis Petri tercii. 2Petrus uero rex predictus habuit quatuor uxores: prima fuit Nauarensis, iiª Portugalensis, tercia fuit domina Elienor, soror regis Cicilie, que uulgariter nominabatur regina Grossa, ex qua procreauit dominum Iohannem regem Aragonum, eius primogenitum, et infantem Martinum, ducem Montis Albi, et dominam Elienoram, que postmodum fuit regina Castelle, et quarto duxit in uxorem dominam Sibiliam de Fortia, ex qua procreauit unam filiam uocatam dominam infantam Issabell. 3Et dictus dominus rex Petrus obiit Barchinone quinta die mensis ianuarii anno Domini mºcccºlxxxº septimo circa auroram in palacio Regine, quod est in parrochia sancti Michaelis Barchinone. 4Qui regnauit per quinquaginta et unum annum et xi menses et xi diebus et fuit sepultus ad partem sinistram altaris sancte Crucis sedis Barchinone decima die dicti mensis.

29(A29) 1De tempore regiminis domini regis Iohannis. 2Iohannes uero rex predictus, qui sucessit in dicto regno in quinta die mensis ianuarii, scilicet anno Domini mºcccºlxxxº septimo, qui, uiuente dicto domino Petro, patre suo ac illustri rege Aragonum, uocabatur dux Gerundensis et comes Seruarie et habuit tres uxores in tempore sui ducatus. 3Prima fuit soror regis Francie, cum qua non recepit benediccionem nupcialem, morte preuenta, que obiit in itinere, dum ducebatur ad regnum Aragonie, in ciuitate Biterensi. |244r4Secunda uxor fuit filia comitis de Ermeyach, ex qua procreauit quandam filiam, que filia fuit matrimonialiter copulata cum filio uicecomitis Castriboni, qui successerat in comitatu Fuxensi he de Biarn. 5Tercia uxor, quam duxit, uocabatur domina Yolant, soror ducis de Bar, que uenit ab extremitatibus regni Francie. 6Que intrauit ciuitatem Barchinone xviiª die mensis iunii anno Domini mºcccºlxxxº et fuit factum sibi maximum festum et omnia officia exierunt ei obuiam tripudiando et alia faciendo, ut est moris, et tunch erat presens in ciuitate Barchinone illustrissimus rex Petrus, pater dicti domini Iohannis, et domina Sibilia, eius consors, et multi comites, nobiles, magnates et milites ac ciues diuersarum ciuitatum ipsius regni et prima die fecit conuiuium dictus illustrissimus rex Petrus, iiª die dicta domina Sibilia, IIIª die dictus dominus Iohannes. 7Et, constante matrimonio inter eos, dictus dominus rex Petrus recolende memorie obiit ut supra. 8Iste dominus Iohannes fuit multum prosequtus per dictum dominum patrem suum ex eo, quia ipse et comes Empuriarum misserunt familias extraneas de Franchia in regno Aragonum, scilicet in comitatu Rossilionis et Ceritanie, ex quo fuerunt multa mala sequta et dampna ipsi terre Rosilionis et Ceritanie comitatus Empuriarum he de Enpurda, propter quam malam forefactam dictus comes Empuriarum fuit priuatus dicto comitatu Empuriarum per dictum dominum regem Petrum, qui comes post dictam priuacionem comitatus accessit ad ciuitatem Auinione et ibi inpignorauit unum de filiis suis. 9Et interim dictus dominus rex Petrus suum clausit diem extremum et dicta domina Sibilia de Furtia, que tunch erat regina Aragonum, die Dominica xxªixª mensis decembris anno Domini mºcccºlxxxº septimo, in primo sompno noctis, recessit de palacio regali, dimisso dicto domino rege uiro suo, fugiendo accessit ad locum de Cigiis et inter alios accesserunt cum ea domina mater sua, domina de Erill et quedam alia domina Sarda et dominus Bernardus de Fortiano, frater dicte domine regine, dominus Berengarius de Apilia, miles et nobilis, Bartholomeus Lunes uille Calidarum, Bernardus Raymundi de Vilamari et En Botafoch, frater dicti Bernardi, et multi alii et alie mulieres. 10Et statim, dicto die Dominico clarescente, dominus Iacobus Paleres insequtus fuit eos et dictam dominam reginam. 11Et dicta domina regina una cum predictis fuerunt et fuit in dicto loco de Cigis per tres dies et duas noctes et post omnes exierunt de dicto loco de Cigiis et accesserunt ad castrum sancti Martini de Rupe in Penitensi. 12Et ad dictum castrum sancti Martini de Rupe uenerunt omnes de Villa Libera et a montaneis de Queroll he de Queralt usque ad mare, ponentes dictum castrum in obcissione, tandem septima die predicti anni et mensis ianuarii dicta domina Sibilia regina Aragonum et omnes, qui cum ea erant, possuerunt se in manibus domini infantis Martini, qui tunc erat comes de Luna, qui erat ibi cum suo exercitu una cum comite |244v Cardone domino Raymundo Alamanni de Ceruilione et domino Geraldo de Ceruilione nobilium et multitudine maxima tam militum equitum, quam peditum, qui poterant esse comuni extimacione in numero quinque uel sex milia inter omnes de exercitu. 13Quo facto, dicta domina regina Sibilia cum matre sua et fratre suo domino Bernardo de Fortia fuit posita et positi in monasterio de Petris Albis in domo Iacobi Puyoll, procuratoris dicti monasterii, et ibi fuit per aliquos dies et ex post dicta domina regina fuit mutata in castro de Monte Catheno, existendo semper cum custodia bona. 14Frater uero suus, scilicet dominus Bernardus de Fortiano, fuit positus cum cathena in collo in curia uicarii regii Barchinone, Bartholomeus Lunes et dominus Berengarius de Apilia fuerunt positi in Castro Nouo in guabia ferrea. 15Et dictus Berengarius de Apilia et Bartholomeus Lunes fuerunt condempnati ad mortem amissionis capitis in platea sancti Iacobi Barchinone ante fontem ipsius platee et etiam quod de corpore dicti Bartholomei Lunes fierent quatuor quarteria post amissionem capitis. 16Que exequcio ipsius sentencie fuit facta xxix die aprilis dicti anni lxxxi septimi. 17Et unum quarterium corporis dicti Bartholomei Lunes fuit positum in platea Noua Barchinone cum cabacio minuciarum et intestinum, aliud quarterium fuit positum in platea Bladi, aliud quaterium in ponte d’en Camdera, aliud fuit positum al pug dels Falcies. 18Capud uero dicti Bartholomei per totam diem usque ad noctis tenebras fuit in dicta platea sancti Iacobi et per gentes hinc inde ducebatur per pedes, sed circa horam uesperorum fuit positus in capite cuiusdam pali uiridi de albar, qui erat afixus in terra iuxta hulmum antiqum ciminterii sancti Iacobi et dictus palus intrabat per os ipsius capitis. 19Corpus autem et capud dicti Berengarii de Apilia per totam diem usque ad noctis tenebras remansit in dicta platea sancti Iacobi. 20Vespere autem facto, fuit receptum corpus et capud dicti Berengarii de Apilia et fuit sepultum in capitulo fratrum Minorum Barchinone. 21Fuerunt etiam recollecta quarteria, capud et minucie corporis dicti Bartholomei Lunes et omnia fuerunt sepulta in domo fratrum Predicatorum Barchinone. 22Et post istos fuit captus Berengarius de Tornamira, miles ciuitatis Maioricensis, ex eo, quia fecerat imagines contra dictum dominum Iohannem. 23Qui mortus fuit in questionibus ultima die madii dicti anni et, ipso mortuo et corpore suo cohoperto de panno lineo, fuit portatus ad plateam Bladii Barchinone et, corpore suo iam fetente, fuit decapitatus et ibi fuit per totam diem et demum fuit sepultus de nocte in loco ubi datur panis canonicis Barchinone eo, quia erat excomunicatus per constitucionem Terrachone. 24Et post mortem istius multi et alique mulieres fuerunt condempnati ad |245r mortem et aliqui fuerunt suspensi, aliqui in ignem positi. 25Fuit autem positus seu traditus ecclesiastice sepulture corpus dicti domini regis Petri in sede Barchinone die mensis ianuarii predicti anni et per nouem dies sequentes post dictam sepulturam cotidie uenerunt ad dictam sedem de mane omnes parrochie et omnes mendicantes et fratres sancte Eulalie de Campo, de sancta Anna, fratres de Nazaret, sorores Montis Alacri, sorores de Valdonzella, sorores sancti Petri puellarum Barchinone, sorores de Ionqueris, omnes cum cruce extensa, cum officio defunctorum alta uoce cantando, et super tumulum dicti domini regis singulariter per eosdem fiebat absolucio et in predictis nouem diebus cotidie fuit missa sollempnis defunctorum pro dicto domino rege cum offerta unius candele, cum denariis, die Dominico excepto, et in dicta sepultura conuenerunt omnes comites, nobiles et milites pro maiori parte tocius regni.

30(A30) 1Nota alienacionum. 2Demum dictus dominus Iohannes existens infirmus in uilla Granullariorum una et eadem die restituit comitatum Empuriarum dicto olim comiti priuato per dictum dominum regem Petrum et fecit dominum infantem Martinum ducem Montis Albi et dedit sibi marquessatum Tortosse et plures alias donaciones locorum et uillarum fecit diuersis personis. 3Fuit etiam fama in regno quod tempore, quo tenebantur curie in Montesono per dictum dominum Iohannem, quod familie, que intrarunt in regno Aragonum et uenerunt usque ad locum de Baseira diocesis Gerundensis, quod de consensu suo intrarunt. 4Destruxit multum totum regnum, fuit magimus uenator et tenebat ultra sexcentos canes et quam plurimos munteros (nam xxxª libre Barchinone non suficiebant eis cotidie), et xix die mensis madii anno Domini mºcccxcº sexto circa secundam horam post meridiem, existendo in uenacione in quodam nemore sito prope locum uocatum Fuxa, qui locus est in diocesi Gerundensi, diem suum clausit extremum. 5Expectando quandam lobam, cecidit de equo, super quo equitabat, et fregit sibi collum et sic statim mortus fuit. 6Quo mortuo, fuit portatus ad ciuitatem Gerundensem. 7Et regnauit per nouem annos, quatuor menses et xiiii diebus.

31(A31) 1Sepultura. 2Fuit autem corpus dicti domini Iohannis portatum ad ciuitatem Barchinone et die Dominica, |245v que fuit xxviiiª dies mensis madii predicti anni, fuit portatum de ecclesia sancti Andree de Palomario usque ad ciuitatem Barchinone et fuit positum in ecclesia sancte Eulalie de Campo Barchinone et ibi fuit per totam noctem. 3Et in crastinum, que fuit dies Lune, de mane processio sedis Barchinone cum omnibus processionibus parrochialium ecclesiarum et mendicancium et religiossarum puellarum sancti Petri, Vallis Domicelle, Montis Alacri et de Ionqueris, fratres sancti Pauli et sancti Bernardi et multum honorifice fuit portatum corpus dicti domini Iohannis ad palacium regale, quod est iuxta sedem Barchinone, multum honorifice, licet multum plueret, he coregueren les armes En Pere de Canet, iste primus, et quidam socius suus he En Mari et quidam Sardus nepos d’En Valor Sardus. 4Et munteri dicti domini regis in die sepulture fecerunt maximum planctum, incedendo ante corpus dicti domini regis cum canibus et falconerii cum eis, sed non portabant aues, mas loures cum butzines et cornetes, prouocantes gentem ad luctum magnum. 5Et fuerunt facte in dicto palacio multe barandoneres et supra locum, ubi fuit positum dictum corpus, fuit factum quoddam artificium fusteum nigrum fabricatum ad duas aquas et acutum in sumitate et totum dictum artificium erat plenum clauibus et in quolibet claue ponebatur unus cereus iiiior librarum. 6Et in dicta aula fuerunt constructa iiiior altaria pro missis celebrandis. 7Et in crastinum, que fuit dies Martis dicti mensis et anni, corpus dicti domini regis fuit traditum ecclesiastice sepulture et omnes processiones predicte accesserunt ad predictum palacium pro recipiendo corpore dicti domini regis et dictum corpus fuit portatum per ciuitatem Barchinone per illa uiam per quam consueuit fieri processio in die Corporis Christi quolibet anno. 8Et cum fuit in sede in altari maiori, statim fuit incepta missa alta uoce defunctorum, que celebrabatur per dominum Raymundum Barchinone episcopum sollempniter et, perfecta missa et absolucionibus, fuit traditus ecclesiastice sepulture ad latus dextrum altaris sancte Crucis et ibi requiescit in pace. 9Et in dicta sepultura interfuerunt domina Maria regina Aragonum, domina Sibilia, relicta regis Petri, nobilis Bernardus de Pinos, Raymundus Alamanni de Ceruilione, archiepiscopus Terrachonensis, episcopus Gerundensis, episcopus Vicensis, abbas de Populeto, abbas Riuipullensis et quamplures alii nobiles, milites et honorabiles ciues, tamen in dicta sepultura non interfuit aliquis comes. 10Et in sequenti die, que fuit dies Mercurii, domina Yolant, relicta dicti domini Iohannis, fecit fieri sollempniter unum anniuersarium pro anima dicti domini Iohannis, quondam uiri sui, dando unum pannum aureum pulcherimum cum ccis cereis et cuilibet presbitero xii denarios et cum offerta unius candele et unius denari, licet dicta domina non fuerit presens in dicto anniuersario, sed domina Maria, uxor domini Martini succedentis in regno Aragonum. 11In sequenti die, que fuit dies Iouis et fuit festum Corporis Christi, non fuit factum aliquod anniuersarium ob reuerenciam festi nec fuit facta processio ipsius festi, nisi tantum per sedem. 12Die Veneris sequens domina Maria regina Aragonum, consors domini Martini regis Aragonum, fecit fieri unum anniuersarium simile supra proximo, tamen dedit duos pannos aureos cum signis suis cum ccis cereis. 13Et fuit sermo in missa dicti anniuersarii et celebrauit missam episcopus Vicensis, nam precedentes missas celebrauerat dominus episcopus Barchinone. 14Die Sabbati sequenti fuit factum anniuersarium in dicta sede per honorabiles consiliarios Barchinone, qui iam dederant in die sepulture duos pannos, tamen in die dicti anniuersari possuerunt quinquaginta cereos et alia fecerunt ut supra. 15In sequenti die Dominica nichil fuit factum propter diem Dominicam. 16Et die Martis, que fuit xxª dies iunii anni predicti, dominus comes Vrgelli fecit fieri unum honorabile anniuersarium pro anima dicti domini Iohannis in sede, tamen ipse non fuit presens, cum detineretur podegra, sed missit pro dicto anniuersario dominum abbatem de Ager et quendam militem et dedit tres pannos aureos (in uno fecit fieri uores cum armis suis et in aliis duobus non) et centum cereos et cuilibet presbitero xii denarios cum offerta unius candele et denari. |246r

32(A32) 1Martinus predictus rex, qui successit dicto domino Iohanni in dicto regno, tempore mortis dicti domini Iohannis erat in regno Cicilie pro conquesta dicti regni ex eo, quia filius suus duxerat in uxorem reginam Cecilie et terra dicti regni Cicilie erat rebellis dicte regine et eius uiro ac domino Martino. 2Qui dominus Martinus, facta sibi primitus ambaxiata per uniuersitates regnorum et terrarum Aragonie, Valencie et principatus Cathalonie, ueniendo ad regnum suum Aragonum, ueniendo per mare cum ... gualeis anno scilicet mºcccºxcºviiº, arripuit terram in ciuitate Massilie regni Prouincie et post paucos dies, hoc est ultima die mensis marcii dicti anni, dictus dominus rex intrauit ciuitatem Auinione recedendo de loco de Arlet et, ascendendo per Rodanum cum suis gualeis, inuenit seruicium sibi missum per cardinalem de Saluces, hoc est copes, pitxes, plats, bacins (poterant esse in quantitate ponderis lxxª marcharum argenti deaurati). 3Et ex post inuenit quandam barcham magnam, quam misserat sibi dominus noster papa Benedictus cum maxima tenda (multum enim dicta barcha erat inpaliata) ad hoc ut facilius posset ascendere ad ciuitatem Auinione et magis secure. 4Et dictus dominus rex ascendit in dicta barcha et gualee fuerunt cum eo tantum quatuor, quia alie erant grosse, et ex post inuenit cardinalem de Viues, qui inuitauit dictum dominum regem ad prandium in loco de Tarascho, ubi requiescit sancta Martha, et post prandium dedit sibi uexellam argenti circa lxxxª marchas. 5Et recedendo de Tarascho, ascendendo per Rodanum uenit ad locum de Armo et semper fuit cum eo cardinalis Pampilonensis prout habuit in mandatis a domino nostro papa. 6Et istud fuit in dicta die penultima marçii. 7xxxiª uero die marcii de mane recessit de dicto loco de Armo et circa meridiem fuit in ciuitate Auinionensi et exiuit ad terram deuant Nostra Dona dels Miracles et ibi inuenit duos equos et unam achaneam et unam mulam, que animalia fuerant missa per dominum nostrum papam. 8Que animalia erant multum pulcra et ab molt bells arnesos et dictus dominus rex ascendit super quodam equo multum uiriliter et exierunt ouiam dicto domino regi omnes cardinales ad recipiendum eum cum multis prelatis infinitis et nobilibus de omnibus nacionibus et dictus dominus rex militando accessit in medio duorum cardinalium ad palacium domini nostri pape et omnes carerie erant |246v empaliate et tanta multitudo uenit ad eum uidendum quod uix poterant transsire equitantes cum eo et dicte carerie erant empaliate desuper. 9Et cum fuit in dicto palacio, descendit de equo, intrauit in domo, que uocatur lo Consistorii, et ibi inuenit dominum nostrum papam, qui ipsum recollexit graciosse et fecit ipsum sedere in quadam cathedra iuxta eum, optime recolligens omnes illos qui cum dicto rege uenerant. 10Et hoc facto, dominus noster papa recepit dictum dominum regem per manum, ascenderunt ad prandium et fecit sedere dominum regem in quadam mensa tot soll ad manum dexteram domini nostri pape. 11Et post dominum regem in alia mensa fuerunt omnes cardinales seu maior pars eorum et ad manum sinistram alia pars cardinalium et ex post fuerunt collocati omnes qui cum dicto domino rege uenerant. 12Quo facto, dominus noster papa fecit parari i dressador pro domino rege, in quo fuit posita una magna et pulcra nauis de argento deaurata et una cupa et unum pitxer de auro molt richs, in qua potabat dominus rex, item tres copes, tres pitxeres fort beles sobredaurades. 13Item hi auia bacins, plats, idries, salers, pintes de tenir ui, aygueres he altra uexela. 14Et predictam uexelam totam sibi dedit dominus noster papa et mandauit quod dictus dominus rex fos seruit ab tast he cubert he genoll ficat, axi com ell. 15He lo dit couit fo de moltes et notabbles uiandes. 16Et post prandium in collacione fuit dictus dominus rex, sedit ante dominum nostrum papam inter duos cardinales. 17Qua collacione perfecta, dominus noster papa et dominus rex cum ipsis cardinalibus intrauerunt in quadam camera, que uocatur Romana, que fuerat parata multum honorifice pro dicto domino rege. 18Et ista festiuitas durauit per multos die<s>. 19Deinde, adueniente Dominica que dicitur de la Rossa, de mane dictus dominus rex exiuit ad missam domini nostri pape cum habitu regali, ço es, ab mantell lonch he capero gran folrats de arminis et ab redoblech de arminis sobre lo mantell fins a la meytat dels pits, et segue en la missa en iª cadira apres del papa a man dreta, primer que negun cardenall. 20Apres dona aygua al papa en la missa et aquella acabada anarense’n a la cambra de parament et dona lo papa al senyor rey rossa de auro ab v balays (ualia, ha comuna stimacio, dccc ho mill florins). 21En apres lo dit senyor rey caualca per la ciutat ab la rossa en la ma. 22Acompayarenlo tots los cardenals, patriarches, protonotaris, arquebisbes, bisbes, barons, cauales et altres molts sens compte, he entre los altres hi era lo senyor de Saut. 23Et tanta era la multitut de gent per les careres a mirar lo senyor rey, que enuides podien passar he tornasen al palays, on se dina ab lo papa en semps ab los cardenalls. 24Lo diluns per lo mati que fo, |271v uengueren tots los cardenals a la cambra del senyor rey he lo cardenall de Florença, qui es lo pus antich, feu una proposicio al seyor rey recomanantli los fets de la esgleya he a tots ells. 25He apres dinar uengueren molts ciutadans en nom de la ciutat he feren alo mateys que los cardanalls auien fet per lo mati. 26Lo dimarts per lo mati caualca lo dit senyor rey he ana oir missa al sant cardenall he acompayarenlo xiiii cardenals tro que fo tornat al palays, on staua e menyaua continuament ab sos cauales dauant lo papa. 27Apres lo senyor rey aplega tots los cardenals en la Cambra de Ihesus prop lo Consistori e dixlos, com ell era uengut aqui per fer reuerencia a nostro senyor lo pape he per uissitar ha ells, hoc encara era uengut per tractar ab ells que una ueguada lo cisme se leuas de carera he que per ço, com ell auia entes que entre lo papa he ells auia discordia, que’lls pregaua carament que ells uolguessen esser i uoler ab lo papa et que elegissen alsgunts d’els ab los qualls ell pogues sobre aquesta fena contractar. 28He elegiren ne vii, los mayos enemichs del papa, aquells qui fan tot lo mall. 29Son aquests: mosenyor de Mians, mosenyor de Thori, Petramala, Saluces, Viues, Nou Castell he † aquest es bo †. 30He apres lo senyor rey parla ab los vii cardenalls elets, los qualls li deuen retre resposta.

33(A33) 1De dicti domini regis aduentu. 2Et dictus dominus rex Martinus, recedendo de dicta ciuitate Auinionensi, per suas dietas peruenit ad locum de Cadaques cum x gualeis armatis xxiª die mensis madii anno Domini mºcccº nonagessimo septimo. 3Et in die xxii dicti mensis et anni uenit ad locum de Bitulona circa horam terciarum et in dicta uilla seu parrochia fuit et estetit usque ad diem Sabbati. 4Et in die Dominica, que fuit xxvii dies dicti mensis et anni, circa horam nonam diei fuit in plagia Barchinone et arripuit terram per pontem positum et factum de postibus et cohopertum de pannis de lana et in capite dicti pontis fecerunt sibi unum altum sedile quinque gradonum et ibi dictus dominus rex sediit per unam horam et plus, aspiciendo et mirando festum quod sibi fiebat, ut sequitur. 5Nam maior pars officiorum tripudiabat, alii incedebant armati, alia pars fecit los iochs seguens. 6Primo barcharii et homines maris fecerunt unam nauim Sarracenorum et duas gualeas Christianorum, |272r que nauis et gualee nauigabant per terram et preliabantur adinuicem Christiani et Sarraceni cum tarongis. 7Item officium blanqueriorum tripudiauerunt et fecerunt unum orridum leonem. 8Item officium magistrorum domorum fecerunt unum castellum, in quo ducebantur alique domicelle. 9Item officium dels payes fecit unum castrum, in quo ducebatur lo rey de Amos cum sagitis, quas hinc inde prohiciebat, et in dicto castro erat una domicella in quolibet angulo, que domicelle ministrabant sagitas ipsi deo Amoris. 10Item officium dels cotones fecit multos equites cotonerios et turchos qui adinuicem preliabantur. 11Item officium fustariorum fecit unum paruum castrum non multum a terra, sed largum, in quo erat posita rota fortune cum quatuor puellis positis in dicta rota, que uocabantur regine, et dicta rota semper erat in motu et regine non mouebantur, cum essent bene afixe ipsi rote cum titulis: ‘Regnabo’, ‘Regno’, ‘Regnaui’, ‘Sum sine regno’. 12Item officium frenariorum fecit unam uibram multum altam et magnam, que prohiciebat ignem et spiras ignis per os suum, et fecerunt amoratum cum multis turchis (siue ‘turchs’) et multos homines saluatges, et adinuicem preliabantur, et nouem angelos, qui tripudiabant, scilicet tres uermells, iii blaus, iii negres. 13Item officium argentariorum fecit unum castrum magnum, in sumitate cuius erat magestas diuina et subtus magestatem erant celi et ordines angelorum et magestas diuina uoluebat per se circumquaque et portabat coronam auream in manibus et angeli unusquisque certum quid arnessiorum domini regis cum eius signo. 14Peractis omnibus istis et uissis per dictum dominum regem, uenerunt xxti bornados et statim dictus dominus rex ascendit equum suum et, precedentibus eum, accessit per lo carer Ample he per los Cambis Veys et dauant sancta Maria de la Mar he per lo carer de Moncada he isque a la capela d’en Marchus he puys a la Boria, a la plaça del Blat, a la Franeria. 15Et nouissime uenit ad sedem Barchinone, que erat tota enpaliada he enramada instrus et extra et in claustro, sicut et omnes uie per quas transsiuit, et adorauit crucem domini nostri Ihesu Christi ante foras dicte sedis, in loco ubi consueuit esse capella sancti Blasii, et demum intrauit dictam sedem et accessit ad altare sancte Crucis et ibi iterato adorauit crucem. 16Quo facto, fecit fieri unam absolucionem |272v pro anima recolende memorie domini regis Petri, patris sui, et aliam pro anima bone memorie domini regis Iohannis, fratris sui. 17Quibus absolucionibus finitis, fuit incepta antiphona ‘Hostia solempnis’ per cantores et descenderunt ad capellam beate Eulalie. 18Et postmodum inceperunt cantare responsum ‘Egressus’ et accesserunt ad capellam Sepulcri et ibi erat paratum altare cum spina Domini et adorauit eam. 19Demum inceperunt antiphonam ‘Regina celi’ et cum illa accessit dominus rex cum processione pedester ad palacium regale, quod est iuxta dictam sedem, et fecit oracionem in capella sancte Marie dicti palacii et, reuersus ad sedem predictam cum processione, statim militauit et accessit ad palacium Regine. 20Et in dicta die Dominica et sequenti ciuitas Barchinone tenuit tabulam de iuyir. 21Et dictum festum officiorum durauit per quatuor dies eo, quia dictus dominus rex fuerat multum desideratus per omnes gentes. 22Item iiiª die mensis madii dicti anni dictus dominus rex fecit fieri festum duplex maius de spina Domini et in missa ipse et domina Maria, eius consors, interfuerunt et fuit factum maximum festum. 23Item iiiiª die dicti mensis et anni fuit factum per dictum dominum regem lo cap d’ayn dicti domini regis Iohannis sollempniter, ut est moris fieri, cum multis cereis et magna offerta.

Texto B

34|247r (B1) 1De capcione Ispanie. 2Anno Domini dccxiiiiº, iiiº ydus nouembris, ingressi sunt Sarraceni Yspaniam et ceperunt eam per prodicionem comitis Iuliani.

35(B2) 1De capcione Barchinone per paganos facta. 2Anno Domini dccccºlxºviº, kalendas iulii, regnante Lotario rege Franchorum, fuit obsessa ciuitas Barchinone a paguanis et fuerunt interfecti quingenti milites cum Borello comite in Vallense, in loco qui dicitur Rouirans, et eorum capita adduxerunt Barchinonam et per fundibulam progescerunt in plateam ante ecclesiam sancti Iusti et Pastoris. 3Et eadem die capta fuit ciuitas.

36(B3) 1De capcione Barchinone facta per Christianos. 2Anno Domini dcccclxxxv recuperata fuit ciuitas Barchinone per Borrallum eundem et Christianos et fuerunt inde expulsi Sarraceni.

37(B4) 1De tempore quo lex Romana fuit introducta in Ispaniam. 2Anno Domini mºlxxiº inducta est lex Romana in Ispaniam.

38(B5) 1De capcione ciuitatis Osche. 2Anno Domini mºxcvº, viiº kalendas decembris, capta fuit Oscha a domino rege Petro primo.

39(B6) 1De capcione Balagarii. 2Anno Domini mºcvº fuit capta ciuitas Balagarii per comitem Barchinone.

40(B7) 1De liberacione Iherusalem. 2Anno mºxcixº, pridie idus iulii, feria viª, liberata fuit Iherusalem ciuitas a paganis.

41(B8) 1De interfeccione archiepiscopi Terrachone. 2Anno Domini mºxciiiº, xiiiº kalendas marcii, fuit interfectus Berengarius Terrachonensis archiepiscopus a Guillermo Raymundi de Montechateno in Valensii.

42(B9) 1De prima capcione Maioricarum. 2Anno Domini mºcxiiiº, viiiº kalendas februarii, fuit capta ciuitas Maioricarum a domino Raymundo Berenguarii comite Barchinone.

43(B10) 1De capcione Cessaraguste. 2Anno Domini mºcxviiiº, xvº kalendas ianuarii, fuit capta ciuitas Cessaraguste a domino Alfonso rege Aragonum.

44(B11) 1De obitu Olleguari episcopi Barchinone. 2Anno Domini mºcºxlºviº obiit Ollegarius felicis recordacionis, episcopus Barchinone et fuit sepultus in sede Barchinone in capella sancti Augustini. 3Cuius corpus fuit translatatum postmodum tempore domini Petri de Planella, tunc episcopi Barchinone, multum honorifice per clerum et populum ad capellam nouam sancti Augustini, nam primo fuerat sepultus in capella ubi nunc est altare Innocencium. 4Que translacio fuit facta die Dominica quarta nouembris anno Domini mºcccºlxxxº.

45(B12) 1De capcione Almarie. 2Anno Domini mºcxlviiº capta fuit ciuitas Almarie a domino Raymundo Berengarii comite Barchinone xviº kalendas nouembris.

46(B13) 1De capcione Dartusse ciuitatis. 2Anno Domini mºcxlviiiº, pridie kalendas iunii, capta fuit ciuitas Dartusse a dicto Raymundo Berengarii comite Barchinone.

47(B14) 1De capcione ciuitatis Ilardensis. 2Anno Domini mºcxlix, die sanctorum Simonis et Iude, ab eodem comite |247v Barchinone fuit capta ciuitas Ilerde.

48(B15) 1De capcione Frage. 2Et sequenti anno fuit capta Fragua a dicto comite Barchinone.

49(B16) 1De capcione Siurane. 2Anno mºcliii, viº kalendas decembris, capta fuit Siurana a dicto comite Barchinone.

50(B17) 1De primo eclipsi solis. 2Anno Domini mºclxxxº, idus septembris, sol fuit passus eclipsim.

51(B18) 1De capcione Iherusalem per paganos. 2Anno Domini mºclxxxviiiº, vº nonas octobris, capta fuit ciuitas Iherusalem per paganos.

52(B19) 1De interfeccione episcopi Barchinone. 2Anno Domini mºccºxiº, viiº kalendas decembris, fuit interfectus Petrus de Ciracho, episcopus Barchinone, a Gaua.

53(B20) 1De bello de Vbeda. 2Anno Domini mºccxiiº, xviº kalendas augusti, dominus Petrus rex Aragonum, qui decessit apud Morellum, et Alfonsus rex Castelle et Theobaldus rex Nauare uicerunt in prelio habito in portu de Muregall Miramolinum regem Marocarum iuxta locum de Vbeda et fuerunt interfecti centum lxxxve milia Sarraceni et non fuerunt mortui nisi quinque Christiani, et eodem anno, xiº kalendas augusti, fuit capta predicta ciuitas Vbede.

54(B21) 1De secunda capcione Maioricarum. 2Anno Domini mºccºxxixº, sexto idus septembris, illustris dominus Iacobus rex Aragonum et comes Barchinone cum comitibus et aliis multis nobilibus de terra sua applicuerunt ad insulam Maioricarum cum cctisxxxªiiii uelis et factum fuit bellum campestre ibi inter Christianos et Saracenos et fuit ibi interfectus Guillermus de Montecatheno cum xx quatuor militibus et eodem anno, pridie kalendas ianuarii, capta fuit predicta ciuitas.

55(B22) 1De capcione Buriane. 2Anno Domini mºccºxxxiiiº capta fuit Buriana a dicto domino Iacobo rege Aragonum.

56(B23) 1De capcione de Iuissa. 2Anno Domini mºccºxxxvº, pridie idus septembris, dominus archiepiscopus Terraconensis iuit cum suo exercitu ad insulam de Iuiça et eodem anno, quinto idus augusti, cepit castrum et Sarracenos qui ibi erant.

57(B24) 1De capcione Damiate. 2Anno mº<cc>xixº, nonas nouembris, capta fuit Damiata a Christianis et postea anno mºccºl fuit captus rex Franchie Damiate.

58(B25) 1De capcione Valencie. 2Anno Domini mºccºxxxºviiiº, die sancti Michaelis, capta fuit ciuitas Valencie a domino Iacobo rege Aragonum. 3Et in sequenti anno, iiiº nonas iulii, sol passus est eclipsim hora viª.

59(B26) 1De temporibus monetarum et ualore argenti. 2Anno dominice Incarnacionis mccviii mense februarii uale‑ |248r bat marcha argenti li solidum. 3Anno Domini mºccixº mense marcii lii solidos ; mensibus aprilis et madii, iunii, iulii et augusti ualuit marcha argenti quinquaginta unum solidum ; mensibus septembris, octobri, nouembris, decembris, ianuari, februarii ualuit marcha argenti quinquaginta duos solidos. 4Anno Domini mºccºxº mensibus marcii, aprilis, madii lv solidos ualebat marcha argenti ; mensibus iunii, iulii lvii solidos ; ualebat mensibus augusti, septembris et octobris lviii solidos et dimidium ; mensibus nouembris, decembris et ianuarii lx solidos, mense februari lxi solidos. 5Valebat anno Domini mccxi mensibus marcii, aprilis, madii lvi ; ualebat mensibus iuni, iulii, augusti, septembris et octobris lxix solidos ; ualebat mense nouembris lxxxi solidos ; mense decembris, februarii et ianuarii lxxxiiii solidos. 6Anno Domini mºccºxii mense marcii ualebat marcha xcvi solidos ; mense aprilis centum octo solidos ; ualebat mensibus madii, iunii, iulii viex libras ; mense augusti sex libras viiiº solidos, mense septembris sex libras xii solidos, mense octobris vii libras minus duobus solidis, mensibus nouembris, decembris, ianuarii ix libras ; mense februarii xi libras ualebat, mense marcii xiicim libras ualebat.

60(B27) 1De aspersione monete quaternalis. 2Vndecimo kalendas aprilis fuit aspersa moneta de quaterno a domino Petro rege, scilicet antiquo, Aragonum et deinde ualuit marcha argenti lxiiii solidos et hoc fuit anno mºccºxiiº.

61(B28) 1De aspersione monete de duplo. 2Decimo kalendas madii anno mºccºxxiº aspersa fuit moneta de duplo a domino Iacobo I, filio dicti Petri regis Aragonum.

62(B29) 1De ualore marche argenti ponenda in instrumentis. 2Decimo kalendas madii anno mºccxxiiº fuit dictum et mandatum omnibus notariis quod ponerent in cartis marcham argenti ad racionem xliiiior solidorum.

63(B30) 1Idem. 2Quarto nonas augusti eodem anno fuit mandatum eisdem quod miterent in cartis marcham argenti ad racionem lxxv solidorum.

64(B31) 1Idem. 2Quinto idus ianuarii fuit predictis notariis dictum quod ponerent in cartis ad racionem lxxxviii solidorum marcham argenti et deinde nec magis nec minus.

65(B32) 1De aspersione monete de terno. 2Anno Domini mºccºlix per dictum dominum Iacobum fuit moneta de terno aspersa |248v xiº kalendas septembris.

66(B33) 1De homagio Sanccii regis Maioricarum. 2Anno Domini mºcccxii, viiº idus iulii, Sanccius rex Mayoricarum prestitit homagium et fidelitatem domino Iacobo regi Aragonum in palacio Barchinone pro regno Maioricarum et pro Ceritania et Rosellione.

67(B34) 1De uiaticho regis Iacobi ultra mare. 2Anno Domini mºcclxviii, iiiiº nonas augusti, dominus rex Iacobus fecit fieri uelum ut iret ultra mare et est reuersus iiiiº nonas septembris in Aquis Mortuis.

68(B35) 1De obitu pape Clementis. 2Anno Domini mºcclxviiiº, iiiiº nona<s> septembris, obiit Clemens papa, seruus Dei, qui primo duxit uxorem et habuit prolem, postea fuit archiepiscopus Narbonensis, postea cardinalis Sabinensis, ad ultimum papa uocatus.

69(B36) 1De capcione Ampulie, Calabrie et Cicilie. 2Anno Domini mºccºlxvi cepit Karolus, frater Lodouici regis Franchorum, Ampuliam, Calabriam, Ciciliam et deuicit in campo apud Beneuentanum.

70(B37) 1De capcione Murcie. 2Anno Domini mºcclxviº capta fuit ciuitas Murcie a domino Iacobo rege Aragonum.

71(B38) 1De tempore consilii Lugdunensis celebrati. 1Anno Domini mºccºlxxºiiiiº papa Gregorius decimus celebrauit consilium in ciuitate Lugdunensi.

72(B39) 1De capcione richorum hominum apud Balagarium. 2Anno Domini mºccºlxxxº, in uigilia sancte Margarite, dominus Petrus rex Aragonum cepit castrum Balagarii et nobiles qui erant ibi, scilicet comitem Vrgelli, comitem Fuxensem et comitem Pallariensem, Raymundum Fulconis, Poncium de Ripellis, Raymundum de Angularia, Raymundum Rogerii, et missit eos in palacio Ceruarie Ilerde. 3Et in sequenti anno exiuerunt de capcione et propter malefacta, que fecerant, fuerunt adiudicata omnia, que habebant, domino regi. 4Et in continenti dominus rex dedit eis ipsa bona in feudum, retentis po<te>statibus in eisdem, et hoc fuit actum in ciuitate Ilerde mense augusti in palacio episcopali. 5Et illo eodem mense comes Fuxensis et Raymundus de Vilamuro fuerunt ducti capti ad castrum de Siurana et in compedibus missi.

73(B40) 1De capcione Cicilie. 2Anno mºccºlxxxiiº dominus Petrus rex Aragonum predictus iuit in Ciciliam cum sexcentis militibus et xvm peditibus et cepit insulam Cecilie et expulit inde regem Carolum.

74(B41) 1Anno Domini mºccºlxxxvº, in prima ebdomeda mensis madii, exercitus ciuitatis Barchinone et omnium aliarum ciuitatum, uillarum et aliorum locorum Cathalonie et Aragonum iuerunt apud collem de Panniças ad defendendum Cathaloniam ex eo, quia Philipus rex Franchorum de uoluntate supremi pontificis ueniebat contra regem Aragonum bene cum xiicim mille cohopertis equorum et cum familia peditum sine numero et cum centum gualeis per mare, que fuerunt destructe et capte ut sequitur.

75(B42) 1De capcione regis Karoli per Rogerium de Loria. 2Anno Domini mºccºlxxxiiii, nonas iunii, fuit captus Karolus, filius regis Karoli, per Rogerium de Loria, admirantum domini Petri regis Aragonum, |249r et fuit captus in mari cum xxxª gualeis.

76(B43) 1De matrimonio regis Iacobi. 2Anno mºccºxcvº, kalendas nouembris, dominus Iacobus rex Aragonum, filius dicti domini regis Petri, duxit in uxorem dominam Blancham, filiam regis Karoli, principis Salerni. 3Et renunciauit regno Cicilie, quod habuit postea Fredericus.

77(B44) 1De capcione loci de Alcoyn. 2Anno mºccºlxxxviiº dominus Petrus rex Aragonum cepit locum de Alcoyn die Sabbati post festum sancti Iohannis babtiste, ad quem locum iuit cum dcc cohopertis militum et cum exercitu suo.

78(B45) 1De capcione Perpiniani. 2Anno Domini mºccºlxxxvº dictus dominus rex post intrauit Perpinianum ante quam rex Francie uenisset ad collum de Peninças, et inde tulit secum captos uxorem regis Maioricarum et eius filios et Almaricum de Narbona, se tercio militum, cum multa peccunie quantitate. 3Et rex Mayoricarum, timens capi, exiuit per unum foramen castri Perpiniani predicti.

79(B46) 1De eleccione Clementis quinti. 2Anno Domini mºcccº quinto, uigilia Pentechostes, fuit electus in papam dominus Bertrandus, archiepiscopus Burdegalensis, qui fuit Clemens quintus postea nominatus, et eodem die fuit coronatus Lugdune circa festum beati Andree.

80(B47) 1De capcione Templariorum. 2Anno Domini mºcccºviiiº idem dominus papa Clemens fecit capi Templarios et eorum bona per principes seculares, et tamen tunc duo Tenplari erant cubiculari sui. 3Et eodem anno mense madii dominus Philipus rex Franchie et fratres ac filii sui et fere omnes prelati, barones et syndici uniuersitatum regni sui fuerunt Pictauis, ubi Romana curia ressidebat. 4Idem dominus rex per Guillermum de Plessiano et successiue quidam alii, tam clerici quam layci, nomine predictorum omnium et incolarum tocius regni requissiuerunt multum sollempniter et instanter ipsum dominum papam quod procederet contra Templarios prout qualitas criminis requirebat, cominando quod, nisi faceret, quod incole dicti regni, fidei feruore succensi, eos interficerent per se ipsos.

81(B48) 1De coronacione regis Ruberti et eius uxoris. 2Anno Domini mºcccºix, mense iunii, apud Auinionem idem dominus papa coronauit regem Robertum et dominam Sancciam, consortem suam, in regem et reginam Iherusalem et Cecilie.

82(B49) 1De coronacione Henricii inperatoris. 2Et eodem anno approbauit personam Henrici comitis Lixenburdensis, electi in regem Romanorum, sine magna deliberacione et non sine multa commendacione, ipso assumpto themate: Rex noster gradietur ante nos, quoniam dixit se notum tanquam cubicularium habuisse pro negocio eleccionis Treuerensis archiepiscopi, fratris sui, qui tam postea fuit inobediens et rebellis ut patet in decretalibus super hoc factis.

83(B50) 1De acussacione heresis obiecta contra Bonifacium papam. |249v 2Et eodem anno prefatus dominus rex Francie ut uitaret periculum, quod sibi et regno suo iminere poterat ex capcione dicti Bonifacii pape VIIIi, quem idem rex dicebatur per Guillermum de Noguereto capi fecisse, fecit opponi cum multa sollempnitate per dictum Guillermum et Guillermum de Plesiano et senescallum Bellicadri crimen heressis contra eundem dominum Bonifacium, super quo habuit audienciam. 3Et causa fuit non cum minori scandalo, quam ex dicta capcione fuerit, sollempniter ducta, datis certis defencionibus et defensoribus fame ipsius domini Bonifacii. 4Et quadam die in consistorio B. Carocius dixit dicto senescallo, dicenti dominum Bonifacium fuisse hereticum, quod menciebatur et obtulit more Guallico sibi duellum et statim fuerunt multi enses euaginati. 5Quo uisso, dictus dominus papa recessit de consistorio ualde subito, dimissis omnibus qui ibi erant, et postea dictus dominus papa absoluit dictum Guillermum de Noguereto, dum dicta causa duraret, a sentencia excomunionis, quam incurrerat ex capcione predicta, asserens quod opinio illa, quod papa loquendo cum excomunicato uidetur eum absoluere, nunquam intrauit capud eius. 6Et tunc fuit reperta quedam littera bullata ipsius domini pape, in qua continebatur quod idem dominus papa et cardinales promisserant defendere ipsum dominum Bonifacium et famam suam, que erat Burdegalis facta. 7Quam quidem litteram idem dominus papa negauit de sua consciencia emanasse et, reputans eam falsam, fecit eam comburi in publico consistorio, facto primitus prolixo sermone in quo assumpsit pro themate: Diminute sunt ueritates a filiis hominum. 8Et similiter fuit prouissum dicto regi et regno et in causa supercessum.

84(B51) 1De uiagio facto apud Almeriam. 2Et eodem anno clare memorie dominus Iacobus rex Aragonum secundus iuit in manu potenti per terram et mare ad obsidendum ciuitatem Almerie regni Granate. 3Et die beati Bartholomei habuit uictoriam maximam de Sarracenis non sine magna strage eorum, qui contra eum conuerterant totum honus belli. 4Et tandem, propter defectum uictualium et quia dominus rex Castelle cum Sarracenis treuguam receperat, habuit inde recedere, ciuitate non capta.

85(B52) 1De obitu regine Blanche. 2Anno Domini mºcccºxº, pridie idus octobris, obiit domina Blancha regina Aragonum, uxor domini regis Iacobi predicti.

86(B53) 1De deposicione ordinis Templi. 2Anno Domini mºcccºxiº prefatus dominus papa Clemens celebrauit apud Viennam consilium generale, quod incepit kalendas octobris et durauit usque |250r ad Pentecosthen, et circa finem huius consilii uenit ad ipsum prefatum consilium rex Franchie cum fratribus et filiis suis et cum multis baronibus regni sui. 3Et per aliquos pauchos dies ante eius aduentum fuit mandatum ex parte domini pape Tenplaris, qui pro defencione sua et sui ordinis uenerant numero sexaginta et ultra, quod inde recederent, quod facere habuerunt. 4Et finaliter idem dominus papa asserens quod iiiior uel quinque partes cardinalium et aliorum a dicto consilio electorum, inter quos tamen non fuit prouincia Terrachone, hoc uissum fuerat non per modum difinitiue sentencie, sed per uiam prouissionis, xiº kalendas aprilis anno Domini mºcccºxii eundem ordinem et eius statum, habitum atque momentum perpetue prohibicionis subiecit, personas et bona ipsius ordinis dispossicioni sue reseruans. 5Que quidem bona uniuit postea ordini Hospitalis, illis duntaxat exceptis que in regnis Aragonum, Castelle et Portugalie consistebant.

87(B54) 1De obitu pape Climentis. 2Anno Domini mºcccºxiiiiº dictus dominus papa Clemens circa principium maii apud Rocham Mauram diem clausit extremum, Romana curia apud Carporatam ressidente, ubi fuerunt cardinales inclussii. 3Et cum due partes eorum cosensissent in dominum Berengarium, episcopum Tusculanum, ipso tamen non computato, ipse uidens quod uox sua nocebat eidem, sperans uota cardinalium non mutari, exiuit de clausura sub infirmitatis pretextu. 4Post cuius exitum uota ipsorum cardinalium fuerunt in diuersa mutata. 5Et cum extetissent per aliquos menses inclusii, fuit prope clausuram studiosse uel causaliter maximus ignis accensus. 6Cuius ocassione cardinales exiuerunt clausuram et steterunt quasi uagabundi, quilibet ubi uolebat, fere per duos annos. 7Et demum, procurante rege Francie, Lugdune fuerunt congregati omnes, quilibet in hospicio suo, ultramontani tamen ultra fluuium Sanum uersus terram inperii et citramontani citra. 8Et in uigilia beatorum Petri et Pauli dictus Lodouicus, qui postea fuit rex Francie, uocauit eos ad domum Predicatorum, ubi ipse morabatur. 9Et cum essent ibi, non permissit eos inde exire, sed fecit eandem domum custodiri cum multitudine armatorum et possuit ibi custodes. 10Non tamen seruabatur decretalis ‘Vbi’, ‘De eleccione’, Libro VIº, sed stabant per cameras bini uel trini. 11Qui licet cum duobus uel tribus seruitoribus essent et comederent cibaria prout uolebant, ad eos tamen sine licencia |250v dictorum custodum nulli patebat accessus.

88(B55) 1De eleccione pape Iohannis XXIIii. 2Anno Domini mºcccºxviº, die septima mensis augusti, dominus Iacobus, episcopus Auinione, fuit electus in papam. 3Iohannes XXIIus postea nominatus, fuit coronatus ibidem die septembris et infra pauchos dies inde recedens uenit una die per aquam usque ad Castrum Nouum prope Auinionem et inde uenit Auinionem equitando in mulo, quem antea habebat, et nescitur quod postea de suo palacio exiuerit. 4Qui obiit iiiiª die decembris anno Domini mºcccºxxxiiiiº.

89(B56) 1De deposicione episcopi Caturssensis. 2Anno Domini mºcccºxvii episcopus Catursensis propter pociones, quas procurasse dicebatur, fuit depositus et degradatus in publico consistorio per dominum Berengarium, episcopum Tusculanum, assumpto themate: Mane, Taxell, Phares, et ibidem capa, roqueto, anulo et aliis uestibus clericalibus spoliatus et quadam uili ueste laycali cuiusdam guarcionis indutus et traditus menescallo. 3Et demum scoriatus in magna parte dorsi, tractus et extra ciuitatem conbustus fuit.

90(B57) 1Vnio facta de bonis Templi ordini Hospitalis. 2Eodem die fuerunt unita Hospitali bona, que ordo quondam Templi habebat in dominio domini regis Aragonum, exceptis illis que habebat in regno Valencie, que simull cum aliis, que Hospitale ibi habebant, fuerunt asignata monasterio de Muntessia.

91(B58) 1Publicacio consilii Vienensis. 2Eodem anno kalendas nouembris fuerunt publicate et mandate seruari constituciones quas dominus papa ediderat in predicto consilio generali et ante et post.

92(B59) 1Renuntiatio infantis Iacobi facta regno. 2Anno Domini mºcccºxix dominus infans Iacobus, primogenitus domini regis Aragonie, renunciauit iuri primogeniture et regno, contracto primitus matrimonio, non tamen consumato, cum inclita domina Elienore, filia Castelle regis, quam antea desponsauerat. 3Et recepit habitum Hospitalis. 4Et postea transtulit se tanquam ad stricciorem ordinem de Montessia, que ordo est Cisterciensis.

93(B60) 1Prouissio domini Iohannis in archiepiscopum Toletanum. 2Eodem die fuit prouissum circa festum beati Andree de domino Iohanne, filio domini regis Aragonum, in xviiº anno etatis sue constituto, ecclesie Tholetane. 3Qui anno sequenti, ixº kalendas iunii, fuit in presbiterum ordinatus in ecclesia Ilardensi et sequenti die, que fuit Dominica in Trinitate, fuit ibidem in episcopum consecratus et recepit palleum.

94(B61) 1Prouissio patriarchatus. |251r 2Anno mºcccºxxiiiº ... de mense augusti fuit translatus ad ecclesiam Alexandrinam et sibi fuit comissa ecclesia Tarrachonensis.

95(B62) 1De tempore Pastorellorum. 2Anno Domini mºcccºxx surrexerunt quidam uulgariter nominati Pastorelli sine capite et rectore et specialiter in partibus Vasconie et Tholosanis, qui indiscreto fauore fidei interficiebant omnes Iudeos quos poterant in ciuitatibus, uillis uel aliis locis inuenire. 3Quorum aliqui uenerunt ad locum de Monteclusso diocesis Ilardensis.

96(B63) 1De tempore leprossorum. 2Anno Domini mºcccºxxiº fuit fama comunis et multorum credulitas, specialiter in regno Francie, quod leprossi uolebant interficere sanos et quod pocionauerant aquas cisternarum, puteorum et etiam fluuiorum, propter quod (est mirabile dictum non atento quantum illud erat incredibile, nec quod non erat addenda aflictis afliccio) fuerunt fere omnes leprossi capti et maletractati et multi ex eis combusti.

97(B64) 1De uiagio in capcione Sardinee. 2Anno Domini mºcccºxxii inclitus dominus infans Alfonsus, primogenitus domini Iacobi regis Aragonum, transsiuit in Sardineam cum magna armata et fecit uelum apud Portum Fangos cum lxª gualeis grossis, coquis et lignis grossis et paruis et bene cum mille quingentis cohopertis equitum et decem mille et plus clientibus (siue ‘Almugaues’) ultra gentes gualearum et aliorum lignorum et sequti fuerunt ipsum dominum infantem nobiles Guillermum de Angularia, Dalmacius de Rocabertino, uicecomes de Rochabartino, Guillermum de Ceruilione, Petrum de Queralto et plures alii nobiles, comites et barones Cathalonie. 3Et uictori<o>ssime cepit eam, ubi in infirmitate multi, tam nobiles quam innobiles, decesserunt.

98(B65) 1De coronacione domini regis Alfonsi. 2Anno Domini mºcccºxxviiiº dominus Alfonsus rex Aragonum fuit die Pasce apud Cessaragustam cum multa sollempnitate in regem Aragonum coronatus.

99(B66) 1De matrimonio regine Elienore. 2Anno Domini mºcccºxxixº, secunda die februarii, apud Tirasonam idem dominus rex Alfonsus duxit in uxorem predictam dominam Elienorem, filiam regis Castelle, que dicto infanti Iacobo prius fuerat desponsata.

100(B67) 1Nota ualorem frumenti et ordei. 2Anno Domini mºcccºxxvº in mensibus ianuarii, februarii et marcii fuit uendita Barchinone quarteria furmenti ad lxi solidos et quarteria ordei ad xvcim solidos et in sequentibus messibus fuit habundancia bladorum.

101(B68) 1De anno carestie et mortalitatis. 2Anno Domini mºcccºxxxiiº fuit in Cathalonia et Aragonia maxima carestia bladii et ualuit migeria frumenti c solidos et migeria ordei et auene xlª solidos. 3Quarteria uero ordei ualuit xx solidos et quarteria furmenti xlª solidos et plus. 4Et durauit per totum annum sequentem usque ad |251v mensem iunii, in quo fuerunt messes et dicitur uulguariter lo mall ayn. 5Et eodem anno fuit maxima strages et mortalitas hominum per uniuersum mundum.

102(B69) 1De obitu Benedicti pape duodecimi apud Auinionem. 2Anno Domini mºcccºxliiº, die sancti Marchii, obiit apud Auinionem dominus Benedictus papa duodecimus.

103(B70) 1De exequcione facta contra regem Maioricarum. 2Anno Domini mºcccºxliiiº serenissimus dominus rex Aragonum, Petrus nomine, fecit exequcionem contra inclitum Iacobum, regem tunc Mayoricarum, propter deneguacionem, quam faciebat dicto domino regii Aragonum, dicendo se non tenere ab ipso rege Aragonum aliquid in feudum. 3Et etiam fuit facta contra eum dicta exequcio propter aliqua enormia crimina de quibus extitit tunc delatus, signanter uolens tradere totam suam terram regibus Francie et Castelle, si eundem iuuarent contra dictum dominum regem Aragonum. 4Item dictus rex Iacobus ueniens Barchinonam fecit in mari fieri coram ordine Minorum Barchinone quendam pontem ut illius pretextu posset ducere ad suas gualeas dictum regem Aragonum et dominos infantes pro spaciando et, cum in dictis gualeis eos teneret, duceret eos ad terram Rossilionis et ibi de eis ad suas faceret uoluntates. 5Et dicto anno, scilicet tercio, dictus dominus rex Aragonum cepit cum armis ciuitatem Maioricarum cum omnibus locis, terris et insulis adiacentibus et hoc in mense madii. 6Et intrauit dictam ciuitatem die Pentechostes. 7Et sequenti anno, scilicet anno Domini mºcccºxliiiiº, in mense augusti, continuando suam exequcionem, cepit comitatum Rossilionis et uicecomitatum Ceritanie cum omnibus locis et terris adiacentibus dictis uicecomitatui et comitatui. 8Et nichilhominus iam dictus inclitus dominus Iacobus, rex quondam Maioricarum, se missit in posse domini regis Aragonum et terram suam absolute et absque aliqua retencione pro faciendo de eo ad suas uoluntates.

104(B71) 1De terre motu Terrachone. 2Anno Domini mºcccºlxº, secunda die Dominica mensis septembris, fuit terre motus in Terrachona factus tribus uicibus, uidelicet nocte media et in aurora et quando celebrauerunt primam in sede, cecidit petra una de quadam fenestra in introitu ecclesie ab alto in parte dextra.

105(B72) 1De tempore priuilegii concessi Barchinone super prohibita inpignoracione honorum. 2Anno Domini mºccºxº fuit datum priuilegium a domino Petro rege in Barchinona quod nullus in toto comitatu eiusdem possit honorem, qui pro alio tenetur, uendere, inpignorare seu alienare sine consensu domini ipsius ho‑ |252r noris.

106(B73) 1De obitu pape Clementis, qui antea duxerat uxorem et procreauit filium. 2Anno Domini mºccºlxºviiiº, iiiiº kalendas decembris, obiit Clemens papa, seruus Dei, qui primo uocabatur Guido Folquix et duxerat uxorem et habuerat prolem, postea fuit archiepiscopus Narbone, postea cardinalis Sabinensis, ad ultimum uocatus fuit ad sumum pontificatum.

107(B74) 1De transsitu Lodouici regis Franchorum apud Tunicium et recepit Cartaginem et ibi mortus est. 2Anno Domini mºccºlxxº fecit fieri uelum Lodouicus, Dei gracia rex Franchorum, in Aquis Mortuis contra Sarracenos viº nonas iulii et aplicuit Tunicium cum filiis suis et uxoribus filiorum suorum et accepit Cartaginem ixº kalendas augusti et ibi mortuus est in pace. 3Et regnauit pro eo Philipus, filius eius, pro eo, quia duxerat in uxorem filiam Iacobi, Dei gracia illustris regis Aragonum. 4Postea uenit ad obcessionem predictam Tunicii Karolus, Dei gracia rex Cicilie, patruus dicti Philipi, et viiiº idus octobris uenit Odoardus rex Anglorum, consanguineus germanus eius, et omnes inde quasi infelices recesserunt.

108(B75) 1De exercitu regis Iacobi contra comitem Empuriarum. 2Anno Domini mºccºlxxvº dominus rex Iacobus cum suo exercitu Barchinone et aliorum locorum iuit contra comitem Empuriarum apud Rosses.

109(B76) 1De tempore quo rex Iacobus fuit electus in uexillarium ecclesie Romane. 2Anno Domini mºccºxcviº dominus rex Iacobus iuit apud curiam Romanam cum xiicim gualeis et tunc fuit electus in uexillarium et defensorem ecclesie Romane.

110(B77) 1De tempore quando rex Iacobus fecit pacem cum auunculo suo et obsedit ciuitatem Cessara<guste> in Cicilia. 2Anno Domini mºccºxcviiiº, kalendas iulii, predictus dominus rex Iacobus recessit de loco dicto Parades, qui est prope Cauchum Liberum, et, ante quam recederet, fecit pacem cum Iacobo auunculo suo super guerra que erat inter ipsos racione regni Maioricarum. 3Et eodem anno fecit uelum contra Ciciliam et obsedit ciuitatem Cessaraguste.

111(B78) 1De prelio habito per regem Iacobum cum fratre suo rege Cicilie. 2Anno Domini mºccºxcixº, iiiiº nonas iulii, dictus dominus rex Iacobus habuit prelium cum rege Frederico, fratre suo. 3Et tunc mortui fuerunt quidam de parte dicti domini regis Iacobi, scilicet nobilis Aluaronus, uicecomes Agerensis, et Berengarius et Arnaldus de Capraria fratres, filii domine Sibilie de Nasagua, et dictus dominus rex Iacobus obtinuit uictoriam.

112(B79) 1De tempore redditus dicti regis Iacobi apud Barchinonam. 2Anno predicto prefatus dominus rex Iacobus rediit in Barchinonam cum domina Constancia matre sua et domina Blancha uxore sua et cum pluribus aliis nobilibus qui secum iuerant.

113(B80) 1De obitu domine Constancie, matre dicti domini Iacobi. 2Anno Domini mºcccºvº, idus aprilis, predicta domina Constancia obiit et iacet coram altari beati Nicholay Barchinone fratrum Minorum.

114(B81) 1De exercitu Barchinone apud Montfalcho. |252v2Anno Domini mºcccº primo iuit exercitus Barchinone apud Montfalcho et stetit ibi per quinque ebdomadas.

115(B82) 1De tempore quo dominus rex Iacobus iuit contra Saracenos Almarie. 2Anno Domini mºcccºixº, iiiiº kalendas iunii, prefatus dominus rex Iacobus accepit crucem contra Sarracenos Almarie et predicauit in Bufurno Barchinone. 3Et eodem anno, xviiiº kalendas iulii, recessit ipse rex cum domina regina Blancha a ciuitate Barchinone.

116(B83) 1De tempore obitus domine Blanche regine Aragonum. 2Anno Domini mºcccºxº, iiiº idus octobris, obiit de partu dicta domina Blancha in palacio domini regis Barchinone.

117(B84) 1De tempore matrimoni domine Issabelis cum duce Austrie. 2Anno Domini mºcccxiiiº recessit a ciuitate Barchinone inclita infantissa domina Issabell, filia predicti domini regis Iacobi et domine Blanche uxoris sue, et iuit apud Alamanniam causa matrimoni facti inter ipsam et ducem d’Austria.

118(B85) 1De tempore domine Marie filie regis Cipri, quam duxit in uxorem rex Iacobus. 2Anno Domini mºcccºxvº, in festo concepcionis beate Marie, intrauit ciuitatem Barchinone domina Maria, filia regis Cipri, racione matrimoni facti inter ipsam et dictum dominum regem Iacobum cum magno honore.

119(B86) 1De exercitu Barchinone contra castrum de Luçanes. 2Anno Domini mºccºlxxºviiiº recessit exercitus Barchinone ab ipsa ciuitate et iuit apud castrum de Lusanes.

120(B87) 1De tempore quo fuit dirutum castrum de Episcopali. 2Anno Domini mºccºxcº fuit dirutum castrum de Castro Episcopali per exercitum ciuitatis Barchinone.

121(B88) 1De capcione ciuitatis Acre per soldanum. 2Anno Domini mºccºxcº primo, xvº kalendas iunii, fuit capta ciuitas Acre per soldanum Alexandrie.

122(B89) 1Duellum in ciuitate Barchinone. 2Anno Domini mºccxcº primo, viiiº kalendas nouembris, fuit factum duellum in ciuitate Barchinone inter Berengarium Seguini militem et per Petrum Costo militem et inde facta fuit composicio in secunda die.

123(B90) 1Duellum in ciuitate Barchinone. 2Eodem anno xiiiº kalendas decembris fuit factum duellum in Barchinona per Berengarium de Entensa ex una parte et Arnaldum de Artessia ex altera et fuit obtentum per ipsum Arnaldum. 3Anno Domini mºccºxcºviiiº factum fuit duellum in ciuitate predicta per Rogerium de Castro Ciro ex una parte et Guillermum de Medalia ex altera.

124(B91) 1De obitu fratris Bernardi Peregrini, episcopi Barchinone. 2Anno Domini mºcccº, viiiº kalendas aprilis, obiit reuerendus dominus frater Bernardus Peregrini, episcopus Barchinone.

125(B92) 1Duellum in ciuitate Barchinone et fuerunt iiiior fratres ex parte. 2Anno Domini mºcccºiiº, pridie idus iunii, fuit factum duellum in Barchinona inter quatuor fratres de Castrociro ex una parte et Raymundum de |253r Cardona, Geraldum de Pulcro Vissu, Bernardum Senestera ex altera.

126(B93) 1De obitu magistri de Villanoua. 2Anno Domini mºcccºxiº, viiiº idus septenbris, obiit magister Arnaldus de Villanoua in ciuitate Ianue.

127(B94) 1Duellum in ciuitate Barchinone. 2Anno Domini mºcccºxiiº fuit factum duellum in ciuitate Barchinone inter Geraldum de Tholono et Guillermum de Riuner ex altera. 3Et dictus Geraldus de Tholono fuit mortus in campo et, totus obcessus in ultima die ipsius duelli, atamen fecit mirabilia armorum in campo.

128(B95) 1Duellum in ciuitate Ilardensi. 2Anno Domini mºcccºxviiº, uespere beate Marie Magdalanensis, fuit factum duellum Ilerde inter Berengarium de Riuosicho, olim militem Templi, et nobilem Berengarium de Angularia. 3Qui Berengarius de Riuosicho fuit pocionatus et, quando fuit in campo, pugnauit se parum et postea descendit de equo cum scuto et accipiens lanceam cecidit in terra et surgens exiuit campum per baranas ipsius campi propter uim pocionis. 4Et iacet Ilerde in claustro coram imagine beati Petri. 5Cuius anima requiescat.

129(B96) 1De aduentu domini cardinalis Sabinensis. 2Anno domini mºcccº uicessimo quo intitulabatur, xviiiº kalendas ianuarii, intrauit Barchinonam quidam cardinalis, Sabinensis episcopus, et fuit in eadem ciuitate Barchinone cum magno honore receptus et ibi interfuerunt archiepiscopus Terrachone, episcopus Barchinone et Ilardensis episcopus, qui eum honorifice receperunt cum processione.

130(B97) 1De capcione insule Minoricarum per dominum Alfonsum. 2Anno Domini mºccºlxxxºviº illustrissimus dominus Alfonsus, rex Aragonum, iuit contra regnum Minoricarum cum dcc militibus ex xxti milibus peditum et ipsam insulam cepit in ipso mense et in die Purificacionis beate Marie celebrata fuit missa in masquida de ciutadela eiusdem insule.

131(B98) 1De uiagio siue transsitu facto per infantem Alfonsum ad insulam Sardinee. 2Anno Domini mºcccºxxº tercio, tercio kalendas iunii, inclitus dominus infans Alfonsus, illustrissimi domini Iacobi, Dei gracia regis Aragonum, primogenitus ac comes Vrgelli, fecit uelum apud Portuum Fangos cum lxª gualeis grossis et cum lxª coquis et lignis grossis et paruis et bene cum mille et quingentis cohopertis equitum et decem mille et plus clientibus (siue ‘Almugaues’) ultra gentes gualearum et aliorum lignorum causa eundi apud regnum Sardinee et Corcise et sequti fuerunt ipsum dominum infantem nobiles Guillermum de Angularia, Dalmacium |253v de Rochabartino, uicecomes de Rochabartino, Guillermus de Ceruilione, Petrus de Queralto et plures alii nobiles Cathalonie.

132(B99) 1De obitu infantis Iacobi. 2Anno Domini mºcccºxxxºiiiiº, die Mercurii qua computabatur tercio idus iulii, obiit illustrissimus infans Iacobus de ordine beate Marie de Muntessa, qui renunciauit regno Aragonie. 3Et iacet in sede Terrachone iuxta altare sancte Tecle.

133(B100) 1De obitu reuerendi in Christo patris, domini Poncii de Gualba, episcopi Barchinone. 2Eodem anno, sexto decimo kalendas augusti, obiit reuerendus in Christo pater, dominus Poncius de Gualba, episcopus Barchinone, et iacet in sede eiusdem ciuitatis in capella...

134(B101) 1De tempore mortalitatum primarum atque uniuersalium per totum mundum. 2Anno Domini mºcccºxlviiiº fuit magna mortalitas per totum mundum.

135(B102) 1De ingressu religionis facto per infantem Petrum Aragonie. 2Anno Domini mºcccºlviiiº, xii die mensis nouembris, in crastinum sancti Martini illustrissimus dominus infans Petrus Aragonie, comes de Prades et Ripacursie, filius domini regis Iacobi bone memorie, regis Aragonum, intrauit ordinem fratrum Minorum in conuentu Barchinone.

136(B103) 1De tempore mortalitatum infancium. 2Anno a natiuitatis Domini mºcccºlxiiº fuit alia uniuersalis mortalitas per totum mundum, sed non fuit ita magna sicut dicta prima, et uulgariter fuit nominata la mortedat dels infans.

137(B104) 1De uiagio facto per dominum Vrbanum Vm de Auinione ad ciuitatem Romanam. 2Die Veneris, que fuit ultima dies aprilis anno a natiuitate Domini mºcccºlxºviiº, pontificatus sanctissimi patris et domini nostri domini Vrbani, diuina prouidencia pape, quinti anno quinto, idem dominus papa, qui fuit monachus Niger et, in minoribus constitutus, uocabatur dominus Guillermus Grimossardi, alias Grimardi, recessit de ciuitate Auinionensi et, dietas suas continuando, accessit ad ciuitatem Romanam animo, ut dicebatur, remanendi. 3Et eundem dominum papam sequti fuerunt omnes cardinales simull uel successiue, exceptis aliquibus quos pro uicariis generalibus dimissit in ciuitate Auinione.

138(B105) 1De tempore ultimi anni famis, in quo etiam uiguerunt mortalitates. 2Anno Domini mºccclxxiiiiº, in principio mensis madii, post festum Pasce fuerunt mortalitates in regno Francie et in diuersis partibus mundi et illo anno fuerunt multe carestie et fames per totum mundum. 3Et isto anno ascendit quarteria furmenti ad viex, viiem uel octo libras Barchinone, ordei ad lx, lxx, lxxx solidos Barchinone et durauit bene per octo menses et plus.

139(B106) 1De tempore consecracionis pape Vrbani VIm, alias uocatus antipapa. 2Anno Domini mºcccºlxxviiiº dieque xviiiª aprilis, indicione prima, que fuit dies Resureccionis domini nostri Ihesu Christi, fuit consecratus in papam Vrbanus VIus, qui fuerat electus in proxima Dominica precedenti Ramis palmarum et ibi incepit scisma in mundo.

140(B107) 1De tempore insultus factus per populum Montispessullani contra gubernatorem et alios officiales regios. 2Anno Domini mºcccºlxxixº dieque xxvª octobris fuit magnus tumultus (siue ‘auelot’) in Montepessullano, nam totus populus insurrexit contra gubernatorem et contra omnes comissarios regios ita quod interfecerunt dictum gubernatorem et comissarios regios, scilicet Iohannem Perdigueri he En Habines et multos alios qui fuerunt ultra xc. 3Et dominus dux Andegauensis, ad quem spectabat punicio dicti insultus, condempnauit uniuersitatem Montispessullani racione dicti insultus in ccis mille franchis ultra dampna, que sustinuerunt racione trium milium hominum armorum per ipsum ductorum ad dictum locum, qui fuerunt ibi continue per septem septimanas et plus. 4Et ab illa die incepit destruccio dicti loci Montispessullani.

141(B108) 1De tempore quo dominus Petrus de Luna, cardinalis Aragonie, intrauit Barchinonam. 2Anno Domini mºcccºlxxxº septimo, die xxªiiiiª mensis ianuarii, intrauit ciuitatem Barchinone dominus Petrus de Luna, cardinalis Aragonie, ut legatus domini Clementis pape. 3Qui per longum tempus steterat in quodam castro fratris sui in regno Aragonum sito. 4Et uenit ad dictam ciuitatem propter mortem regis Petri et propter declaracionem fiendam racione cismatis.

142(B109) 1De tempore declaracionis facte per dominum Iohannem regem Aragonum. 2Anno Domini mºcccºlxxxº septimo, xxiiiiª die febroarii, que fuit dies Dominica, dominus Iohannes rex Aragonum fecit suam declaracionem sollempniter pro domino Clemente papa VIIº et illa die fuit facta sollempnis processio per |254r ciuitatem Barchinone, ut est moris fieri quolibet anno in die Corporis Christi, et interfuerunt in ea omnes religiossi et omnes prelati. 3Et illa eadem die dominus episcopus Valentinus fuit inuestitus de capello cardinalatus et ipsa etiam die dictus dominus Petrus, cardinalis Aragonie, predicauit in romancio populo in sede Barchinone.

143(B110) 1De obitu reuerendi Petri de Planella, episcopi Barchinone. 2Anno Domini mºcccºlxxxº quinto, xxii die mensis octobris, obiit Barchinone in suo episcopali palacio reuerendus in Christo pater, dominus Petrus de Planela, episcopus Barchinone, et fuit sepultus intus corum dicte sedis cum maximis exequiis.

144(B111) 1De postulacione facta de reuerendo domino Raymundo çes Scales ad episcopatum Barchinone. 2Et, die xvª mensis nouembris, xxti nouem canonici sedis Barchinone existentes in capitulo Barchinone postularunt concorditer dominum Raymundum çes Escales, tunch episcopum Elnensem, cuius confirmata fuit postulacio. 3Et recepit possessionem episcopatus personaliter in die sancti Thome apostoli anno Domini mºcccºlxxxº sexto et fuit receptus cum processione generali sedis, ut est moris, multum honorifice.

145(B112) 1De tempore quo unum corpus sanctorum Innocencium fuit missus per Venetos ad ciuitatem Barchinone. 2Anno Domini mºcccºlxxxºviiiº dieque sexta nouembris quedam nauis comune Venetorum aplicuit Barchinonam. 3Que portauit domino Iohanni regi Aragonum unum corpus cuiusdam Innocentis et, quia dominus rex non erat tunc in ciuitate predicta, sed erat in ciuitate Cesaragustana, dictum corpus fuit comendatum in ecclesia fratrum Minorum dicte ciuitatis. 4Demum consiliarii et probi homines Barchinone pecierunt dictum corpus eis concedi et dari eis per dominum regem, quod fuit eis concessum. 5Qui uoluerunt quod dictum corpus portaretur ad sedem Barchinone. 6Et xxiiª die predicti mensis, que fuit dies Dominica et festum sancte Cicilie, fuit dictum corpus multum sollempniter portatum ad sedem Barchinone et ibi honorifice repositum et translatatum in quadam tubeta marmorea.

146(B113) 1De tempore magnarum pluuiarum que fuerunt in ciuitate Barchinone. 2Anno Domini mºccclxxxixº dieque xxªviª mensis augusti circa horam uesperorum fuit tot et tanta multitudo et tempestas aque pluuialis in ciuitate Barchinone et in eius territorio (et durauit per tres horas et plus) ita quod postrauit ad terram murum dicte ciuitatis, quod erat retro monasterium sancti Damiani Barchinone, et partem dormitorii dicti monasterii et pro maiori parte omnia hospicia, que erant in uico dels Orbs et in uico d’en Iucglar et in aliis diuersis locis Barchinone, et multas uineas destruxit et eradicauit. 3Et inpleuit reg<n>um comdalem lapidibus et cementis in tantum quod per xiicim dies stetit quod non potuit intrare aqua molendinorum intra ciuitatem Barchinone.

147(B114) 1De tempore destruccionis calli Barchinone. 2Anno Domini mºcccº nonagessimo primo, ... que fuit dies Sabbati et festum sancti Dominici, mensis augusti, circa unam horam et mediam post meridiem fuit maximus tumultus (siue ‘aualot’) in ciuitate Barchinone contra callum et Iudeos in eo morantes, submitendo ignem in portali ipsius calli, quod consueuit esse uersus ecclesiam sancti Iacobi. 3Qui quidem ignis durauit semper usque ad diem Martis proxime instantem et tunc fuit extinctum manu hominum, et tumultus (siue ‘aualot’) inceptum in dicta die Sabbati durauit per quinque uel sex dies. 4Et in die Lune post festum sancti Dominici predicti |254v Guillermus de sancto Clemente, qui tunc erat uicarius regius Barchinone, una cum consiliariis Barchinone, qui tunc erant, fecerunt armar molta gent, scilicet les dehenes. 5Et omnes illi, qui modo quo supra erant armati, stabant in platea sancti Iacobi ex eo, quia predicti Guillermus et consiliarii uolebant facere iusticiam de aliquibus hominibus qui comisserant multa homicidia, furta et supposuerant ignem in dicto callo. 6Et circa meridiem, in qua hora dicta iusticia erat fienda, fuit magna comocio (siue ‘aualot’) inter maiores et minores in platea Bladii Barchinone et in platea dels Colls et fuerunt aliqui de maioribus uulnerati ab tretes et Iacobus de Solerio post aliquos dies mortuus fuit ex quodam uulnere ibi recepto in collo. 7Et populares in illa hora fregerunt capcionem uicari Barchinone et omnes capti fugierunt a dicta capcione, excepto Francischo Vilardell, qui noluit exire carcerem, et fregerunt etiam lo payn parui portalis ecclesie Barchinone, qui apperiit in claustro ipsius sedis ad hoc ut possent repicar tots los senys he esqueles he la Vedada et ita fuit factum. 8Demum dominus Poncius del Cala miles, uolens cedare dictam comocionem, duxit omnes populares cum duobus panonis regalibus ad Castrum Nouum, ubi se inclusserant omnes Iudei, exceptis mortuis qui fuerant interfecti in callo et extra callum per Christianos. 9Et fuerunt in obscissione per totam illam diem et noctem sequentem et populus pugnabat contra eos cum balistis et cum alis armis. 10Et in crastinum circa unam horam diei, que fuit dies Martis, omnes Iudei, qui in dicto Castro Nouo erant, dixerunt quod uolebant se babtitzare, nam in dicto Castro Nouo moriebantur siti et fame. 11Et in illa hora processio sedis Barchinone accessit ad dictum Castrum Nouum et ascenderunt dictum castrum et per totam illam diem Martis monachus dicte sedis tenuit crucem in terramine dicti castri et maxima pars dictorum Iudeorum fuerunt battitzati tam in sede, quam in aliis ecclesiis Barchinone. 12Et multi, qui recussabant recipere babtismum, fuerunt positi in domibus priuatorum ut instruerentur circa fidem Christianam, et sequentibus diebus babtitzabantur et, si recussabant recipere babtismum, statim extra sedem et ecclesiarum, ciminteriorum eorum extrahebantur et interficiebantur per populares. 13Et multi Iudei et specialiter Iudee fuerunt interfecti et interfecte, quia mulieres erant duriores ad recipiendum sacrum babtisma quam homines. 14Et circa horam completori dicte diei Martis Guillermus de sancto Clemente fuit requissitus per aliquos homines de sacramentali quod daret eis escorcoy |255r del Castell Nou, nam ipsi uolebant uidere an in dicto castro remansissent aliqui Iudei. 15Qua requissicione in scriptis facta, dictus Guillermus de sancto Clemente dedit eis scorcoy de dicto castro et nullum Iudeum inuenerunt. 16Et quia in dicto castro erant multa iocalia Iudeorum, dictus uicarius regius comissit custodiam dicti castri aliquibus hominibus qui dicta iocalia depredauerunt, ut fuit fama. 17Et eadem nocte circa duas uel tres horas homines sacramentalis et populares Barchinone fregerunt curiam baiuli Barchinone, credentes inuenire inibi omnes scripturas dicte curie et non fecerunt, sed, quas inuenerunt, tradiderunt igni et etiam ruperunt. 18Et multa alia fuerunt atemptata et innouata in dicta ciuitate, nam minabantur quod occiderent omnes clericos et compellebant ipsos ad soluendum inpossiciones et quod contribuerent in omnibus, ac si essent layci. 19Postmodum fuerunt minati circa mortem argentariorum, mercatorum et diuitum, quod tamen non fecerunt, licet fuisset quasi ad ianuam. 20Et isto tempore pendente, senper, cum tenebatur consilium in dicta ciuitate per dominos consiliarios, omnes de populo admitebantur ad consilium generale et fecerunt diuersas ambaxiatas ad dominum regem et in dictis ambaxiatis mitebantur tam de maioribus, medis ac minimis.

148(B115) 1Sexta uero die decembris anno Domini mºcccºxcº primo nobilis dominus Raymundus Alamanni post meridiem intrauit ciuitatem Barchinone, in qua erat festum beati Nicholai, et duxit sequm ducentos bacinetos secundum famam et portari ante ipsum facere banderiam magnam regualem de or he flama, lanceam, ensem he abxa, prout est fieri consuetum per dominum regem. 2Et xiiiª die predicti mensis, que fuit festum sancte Lucie, circa horam uesperorum fecit fieri furchas in platea sancte Anne et in platea Noua et in platea Bladii Barchinone. 3Et in crastinum, que fuit xiiiiª dies dicti mensis, fuerunt suspensi xicim homines: duo in quadam barra, que fuit posita in introitu curie uicarii regii Barchinone, et duo in platea Bladii et duo al pug del Carbo et duo ante portale calli, quod portale est ante plateam sancti Iacobi, unus in platea Noua, alius in platea sancte Anne et xius fuit suspensus in porta po<r>talis dels Orbs. 4Et omnes isti fuerunt et steterunt in dictis locis suspensi per octo dies et postea fuerunt suspensi extra ciuitatem in uiis publicis, uidelicet prope collum de ça Selada et extra portale d’en Cardona. 5Quo facto, xxiiª die predicti men‑ |255v sis et anni, que fuit dies Veneris, fuerunt decem homines suspensi: duo in platea Noua, duo in platea Bladi, duo in clauegueria, que est prope de la lotya mercatorum Barchinone, duo al pug del Carbo et duo al pont d’en Camdera. 6Et eadem die fuit facta iusticia de duobus, qui fuerunt lacerati (siue ‘scorterats’) sub forma sequenti. 7Nam unus qui erat sartor, uocatus n’Armentera, fuit ante omnia degolatus et statim, ipso nondum bene mortuo, fecerunt duo quarteria de corpore suo sub hac forma quod de brachio et quarterio dextro et capite fuit factum unum quarterium et dictum quarterium fuit suspensum ante portale calli, quod est ante plateam sancti Iacobi, in quodam palo in pariete inibi posito in quodam foramine, demum de manu et quarterio sinistro fuit aliud quarterium et fuit suspensum iuxta predictum quarterium una cum cabacio minuciarum. 8Et ista duo carteria erant ligata per manum cuiuslibet quarterii in paliis ibi positis. 9Reliqua uero pars corporis sine aliqua alia fraccione fuit suspensa per pedes iuxta curiam baiuli Iudeorum in quadam trabe, que erat quasi combusta, afixa in pariete dicti calli. 10Alius homo fuit modo quo supra decollatus et de corpore eius fuerunt facta quatuor quarteria, tamen in quarterio dextro tenebatur capud. 11Et duo quarteria fuerunt posita in introitu curie uicarii Barchinone et alia duo quarteria in furciis platehe Bladii una cum cabacio minuciarum. 12Et corpora predictorum, modo quo supra ad mortem condempnata, fuerunt in locis predictis suspensa per octo dies et demum fuerunt posita extra ciuitatem in locis predictis. 13Et in sequenti mense ianuarii, viiiª die, que fuit dies Lune, anno Domini mºcccº nonagessimo secundo, fuerunt suspensi duo homines racione fraccionis dicti calli: unus fuit de neophitis Iudeorum et fuit suspensus extra portale de la Boqueria, et alius fuit suspensus al pont d’en Camdera.

149(B116) 1Ista autem destruccio Iudeorum incepit primitus in regno Castelle in diuersis ciuitatibus ante predictam destruccionem, postmodum fuit continuata in ciuitate Valentina, Barchinona, Ilerda, Terrachona, Gerundensi ac Perpeniano et ciuitate Maioricensi et in quam plurimis locis regni Aragonie, exceptis in quibus fuerunt dicti Iudei custoditi, maxime in ciuitate Cessaragustana. |256r

150(B117) 1Eodem anno, xxiiiª die decembris, illustris domina Constancia, regina Cecilie, audiuit missam submissa uoca celebratam per dominum Petrum de Podiolo, canonicum Barchinone, in altari sancte Crucis. 2Qua finita, honorifice cum maxima processione habuit comitiuam usque ad litus maris, ubi erat ponçs de fusta iuxta ordinem fratrum Minorum et ibi intrauit mare, presentibus multis nobilibus, militibus et consiliariis ac probis hominibus ciuitatis Barchinone, et accessit ad Portum Fangos ut cum domino Martino, duce Montis Albi, accederet ad regnum Cicilie. |256v |257r

151(B118) 1Anno Domini mºcccº nonagessimo sexto dieque xxiª mensis iunii fuit eclipsis lune in prima hora noctis et durauit bene per duas horas et dimidiam et plus dictum eclipsim. 2In quibus horis cum dimidia non dedit claritatem ipsa luna usque ad mediam noctem.

152(B119) 1Anno Domini predicto dieque quarta mensis augusti obiit in palacio maiori regio Barchinone ..., filia comunis illustrissimi principis domini Iohannis, regis Aragonum, et domine regine Yolantis, eius consortis, que poterat esse etatis ... mensium. 2Que fuit nata in castro Perpiniani, posquam dictus dominus rex reuenit de insula Maioricarum. 3Et fuit sepulta in sede Barchinone in capella sancte Marie sancteque Eulalie ad partem dextram ipsius altaris et fuit sibi facta sollempnis sepultura. 4Fuit enim portata honorifice per plateam Caulium et per plateam sancti Iacobi et consequenter per uicum palacii episcopalis usque ad sedem et hec sepultura fuit facta quinta die dicti mensis, in qua fuit festum beati Dominici.

153(B120) 1Anno predicto dieque xxix dicti mensis, in qua fuit festum Decollacionis sancti Iohannis, hora captata exiuit de dicta ciuitate Barchinone Gualterandus de Rossanes cum aliquibus hominibus armorum, balistariorum et aliorum portancium scuts et lanceas et bono mane receperunt uillam Martorelli et consequtiue castrum de Castelluiy de Rossanes et alia loca et castra uicecomitatus Castriboni, que erant infra iurisdiccionem dicti domini regis, excepto castro de Castellbo, in quo era mater comitis Fuxensis ac uicecomitis Castriboni, et loco de Tirbia ac loco de Ciutat he de Orgaya.

154(B121) 1<A>nno Domini mºcccº nonagessimo sexto dieque xviii mensis decembris inter horam terciarum et meridiem fuit ter terremotus in castro de Exatiua regni Valencie et in multis aliis locis dicti regni et primi duo terremotus fuerunt simplices, tercius uero fuit multum fortis itaque quod gentes timuerunt mori in illis partibus habitantes. 2Et xxv die dicti anni et mensis, in qua fuit festum natiuitatis Domini, circa mediam noctem fuit iterum terremotus multum fortis ita quod gentes dimisserunt sua hospicia, accedendo ad ecclesias, ad plateas, ad campos et ad uineas, |257v timentes ne cum edificiis perirent. 3Et in termino de Exatiua ceciderunt de grans roques in montaneis de Pentadell he de Montixeruo, ita magnas sicut turres et maiores. 4In podio, qui dicitur de la Canpana, cecidit quasi medietas dicti podii et in termino, qui dicitur de la Barcheta, apperuit se quidam mons et durabat apertura per una leucham in longum et apertura poterat esse amplitudinis unius palmi cum dimidio et plus. 5Item cecidit castrum de la Galinera ab partida de la rocha, ço es, dels tres parts caygueren les dues. 6Item cecidit medietas castri de Pallura. 7Item in ualle de Vila Longa fuit exsicatus quedam fons aque et nescitur ubi mutauit alueuum suum. 8Item in loco de Gandia cecidit una pars ipsius muri, ceciderunt etiam aliqua hospicia et quedam magna aula habitacionis domini marquessii. 9Item in ualle de Fandech cecidit quoddam monasterium quod erat ibi multum sollempne, nichill de dicto monasterio remanendo in quo dicti monachi possent habitare, tamen nullus monachus inibi fuit mortus. 10Et cum dicto monasterio ceciderunt ultra ccas domos (siue ‘habitaciones’) Sarracenorum et in dicta ualle se obri la terra et exia’n aygua molt terbola. 11Item in loco de Culera, qui locus est prope dictam uallem, ceciderunt et ad terram uenerunt multa hospicia et gerre, in quibus gentes tenebant suum uinum, fuerunt fracte et uinum efussum et pons fregit se in multis locis et terra aperta fuit et exiuit aqua molt terbolla, in tantum quod remanserunt molts huyalls de aygua uberts. 12Item in loco de Suecha he Rierola et usque ad locum de Alzezira fuit dictus motus terre taliter quod omnia hospicia pro maiori parte fuerunt prostrata uel fuerunt aperta seu fissa, sed magis forcius regnauit in dicto loco de Alzezira, car tota la uila es stada carafexada he mal tractada et gentes ipsam reliquerunt, non audentes habitare in ea per aliquod tempus, sed habitant in campis, tamen iurati dicte uille et aliqui probi homines custodiebant dictam uillam timore latronum. 13Item in termino dicte uille, in parte que uocatur Campanar, in quadam magna uinea fuit aperta terra et exinde exiuit aqua in magna quantitate ita quod uidebatur gentibus quod esset una magna riaria et remansit dicta fissura multum |258r ampla, quia habet xlª braçes de pregon. 14Et multa alia signa fuerunt in diuersis partibus dicti regni.

155(B122) 1Anno Domini mºcccº nonagessimo octauo, die Mercurii, que fuit xxiiiiª dies mensis iulii et uigilia beati Iacobi et Cucuphatis, transsacta secunda hora post meridiem, cum pulsarentur uespere in sede Barchinone, reuerendus in Christo pater dominus Raymundus çes Scales, episcopus Barchinone, diem suum clausit extremum in palacio suo episcopali Barchinone et ante mortem suam tenuit apertam portam camere paramenti per duos uel per tres dies, in qua camera iacebat infirmus, ut omnes possent eum uidere et loqui sibi seu cum eo. 2Et in eadem die in uespere fuit positus in aula dicti palacii in feretro scarat et ita fuit ibi per totam noctem et diem sequentem usque ad noctis tenebras. 3Et tunc fuit corpus suum positum infra duas techas fusteas et sic fuit ibi usque ad diem sue sepulture. 4Et cotidie ueniebant omnes presbiteri ecclesiarum parrochialium Barchinone et omnes mendicantes et sorores Montis Alacri processionaliter ad dictum palacium, faciendo suas absoluciones supra corpus dicti domini episcopi.

156(B123) 1Die uero Sabbati sequenti, que fuit xxªviiª dies dicti mensis, fuit traditum sepulture corpus dicti domini episcopi in sede Barchinone in capella Innocencium. 2In qua sepultura fuerunt processionaliter omnes presbiteri ecclesiarum parrochialium Barchinone, omnes mendicantes, fratres sancte Anne et sancte Eulalie de Campo, tamen nulla monialis fuit processionaliter. 3Et fuit dictum corpus portatum per ciuitatem Barchinone extrahendo ipsum de dicto palacio et cetera.

Texto C: Continuaciones

157(C1) 1Die Dominica, que fuit undecima dies mensis ianuarii, anno Domini mºccccº quinto fuit benedictum lo stendart domini nostri pape Benedicti, qui, ante quam esset promotus in sumum pontificem, uocabatur Petrus de Luna, et eadem die fuit posita tabula pro acordando gualeas. (C1a) 1Mortuus est actor istius operis Guillermus Mascharo beneficatus in sede Barchinone, 1452.

158(C1b) 1Anno mºccccºliiº uenit Romam dominus Fredericus rex Romanorum cum sua sponsa, filia regis Portugalae nepoteque domini Alfonsi regis Aragonum et Sicilie utriusque, et ibi coronatus fuit in imperatorem a domino papa Nicolao accessitque postea ad ciuitatem Neapolitanam ad uidendum auunculum sponse sue dominum regem Aragonum. 2Qui rex, postquam sensit dictum imperatorem ad se uenire, misit dispensatores suos in finibus Terre Laboris et ambaxiatores qui reciperent dictum imperatorem in ingressu regni sui et dispensatores ut ministrarent. |258v

159(C2) 1Sexta die marcii, que fuit dies Veneris, anno Domini mºccccº quinto reuerendus dominus Berengarius de Ribalta, episcopus confirmatus, sed non consecratus, Tirocinensis ecclesie, qui antea per plures annos fuerat prior sancte Anne Barchinone, diem suum clausit extremum circa meridiem et fuit sepultus intra ecclesiam dicti monasterii sancte Anne die Lune, que fuit nona dies dicti mensis et anni. 2In qua sepultura interuenit processio sedis Barchinone et omnium ecclesiarum parrochialium dicte ciuitatis et officiarunt exequias dicti corporis usque ad consumacionem dicte sepulture et postmodum unusquisque remeauit ad propria.

160(C3) 1Vltima die mensis marcii, que fuit dies Martis, anno Domini mºccccº quinto illustrix rex Cicilie, Martinus nomine, filius domini Martini regis Aragonum et illustris domine Marie, eius consortis, qui uenit per mare cum sex gualeis et una gualiota, cui fuit factum maximum festum et processio sedis Barchinone exiuit sibi usque ad portale palacii episcopalis reuerendi domini Barchinone episcopi, et stetit in dicta ciuitate Barchinone in palacio Regine, tenendo suam habitacionem et suum tinellum, et nunquam exiuit de ciuitate Barchinone causa uissitandi alia loca regni. 2Et quinta die mensis augustii, in qua fuit festum beati Dominici, prefati anni audiuit missam in sede Barchinone submissa uoce celebratam per dominum Ferrarium de Podiolo, canonicum et uicarium episcopi Barchinone. 3Qua audita et finita, accessit ad palacium regale, quod est iuxta dictam sedem Barchinone, et ibi recepit congerium (siue ‘comiat’) a dicta illustri domina matre sua, cum qua erant domina Sibilia, relicta regis Petri Aragonum regis, et dominam Iolantem, relictam domini Iohannis regis Aragonum recolende memorie, et demum accessit ad ordinem fratrum Minorum, ubi erat dominus pater suus et, recepto congerio ab eo, statim intrauit mare et sumpsit prandium in quadam naui, que ibi pro eo et familia sua erat parata. 4Et in suo predicto recessu non fuit asociatus per processionem sedis Barchinone. 5Et die...

161(C4) 1Die Martis, que fuit quarta dies mensis augusti, anno Domini mºccccº quinto fuit factum maximum festum in ciuitate Barchinone racione translacionis corporis beati Seuerii, qui fuit xviiius episcopus Barchinone et fuit martirizatus in Castro Octouiani, ubi est hodie hedificata uilla sancti Cucuphatis Vallensis. 2Dictumque corpus dicti sancti fuit concessum de permissu et licencia domini Benedicti XIIIcim pape, qui uocabatur Petrus de Luna, qui fuit oriundus de regno Aragonie, per fratrem Berengarium de Rayadello, tunc abbatem dicti monasterii sancti Cucuphatis Valensis, et per suum honorabile collegium monachorum illustri domino Martino regi Aragonum. 3Et tercia die dicti mensis et anni fuerunt missi aliqui honesti presbiteri cum quodam episcopo de ordine fratrum Predicatorum, qui uocabatur frater Margens, qui dictum corpus sanctum portauerunt hora captata usque ad ecclesiam sancte Eulalie de Campo Barchinone, que ecclesia est satis propre extra portale Nouum dicte ciuitatis Barchinone, et ibi stetit per totam noctem sequentem. 4Clarescente uero die Martis, que fuit dies quarta dicti mensis et anni, circa horam secundam uel |259r terciam diey fuerunt ibi processio sedis Barchinone una cum parrochialibus clericis et processionibus ordinum me<n>dicancium et monialium monasteriorum Barchinone ciuitatis honorabiliter et cum magnis luminaribus et psalmorum, ymnorum ac responsiorum melodiis sanctum corpus dicti beati Seuerii fuit portatum ad sedem Barchinone et portauerunt ipsum corpus illustrissimus dominus rex Martinus predictus...

162(C5) 1Die Iouis, que fuit prima dies mensis aprilis, anno Domini mºccccº sexto intrauit ciuitatem Barchinone rex Nauarre et in die Lune sequenti recessit.

163(C6) 1Die Iouis, in qua fuit festum sancte Catherine, scilicet xxª quinta die mensis nouembris, anno Domini mºccccº sexto inter octauam et nonam horam noctis domina Sibilia de Fortiano, relicta illustrissimi principis regis Petri tercii recolende memorie, finiuit dies suos in ciuitate Barchinone in domo d’En Relat, quam tenebat conductam. 2Et ipsa mortua, fuit posita in aula palacii Regine, quod palacium est iuxta et satis prope dictam domum, et tenuerunt eam in dicta aula per decem et octo dies semper scaratam, tamen fuit euicerata et fuit bene mirrata et fuit sibi abstractum cerebrum. 3Et die Dominica, in qua fuit festum sancti Guabrielis, que fuit xiiª dies mensis decembris, anno predicto fuit tradita sepulture ecclesiastice in ecclesia fratrum Minorum Barchinone, in qua sepultura fuit processio sedis Barchinone et omnium ecclesiarum parrochialium Barchinone, omnium fratrum mendicancium et aliorum religiosorum dicte ciuitatis.

Aparatos

164Apparatus criticus

165A1. 2. natiuitatem scripsi, natauitatem M. | viiic minus xxxxª scripsi, viiim xxxª M. || 3. unde – omnia om. M1. | vclxxix ... vclxxxvi] quingenti lxxix ... quingenti lxxxvi intellege. | vclxxixvclxxxvi] 589 alii dicunt 586 fons.

166A2. 2. yssidorus] yssodorus M1. || 5. terrestri scripsi, terresti M. || 8. artasis] at M1. || 9. dyocleciani scripsi, dyodeciani M.

167A4. 1. theodosio] theodosoo M1. || 2. proponensis] hipponensis intellege.

168A10. 2. carmelo scripsi, camelo M.

169A15. 2. scilicet – gerunde add. M2 (fol. 241vº), om. M1. || 3. anno – est2 add. M2 (fol. 242rº), om. M1. || 4. et – anni add. M2 (fol. 241vº), om. M1. || 12. et – tribus om. M1. || 19. cum – primo om. M1. || 23. et incarnacionis om. M1. || 24. musclxxxus M1 M2(pc), musclxxxusiii M2(ac).

170A16. 17. castra M2, c[?]a[?]stra M1 (altera et quarta litterae erasae sunt et non leguntur).

171A23. 2. mºcciiiiº scripsi, cciiiiº M. || 3. filiam3 om. M1.

172A25. 4. et – iacobus om. M1.

173A26. 2-3. scilicet – barchinone om. M1. || 4. raymundum scripsi, raymundi M.

174A27. 5. in1 – solis om. M1. || 6. honorifice scripsi, honorife M.

175A29. 1. post petro add. pclle abbreuiaturam M1. || 4. copulata] coputala M1. || 6. que – iohannes om. M1. | domini om. M2(ac). | comites nobiles] nobiles comites M2(ac). || 8. empuriarum3scripsi, empuriariarum M. || 9. berengarius om. M1. || 12. montaneis scripsi, mentaneis M. | qui tunc erat] tunc M1. | ceruilione1] ceruileone M1. | militum om. M1. || 14. regii om. M1. || 24. in] de M1. || 25. post regis1 add. pri M1. | post fiebat add. fi M1 (ut uid.). | parrochie iter. M1.

176A30. 2. dominus om. M1. || 3. post quod2 add. fal M1. | baseira scripsi, basira adbreuiationem M, bàscara Cingolani (2006, p. 270). 4. | magimus] maximus intellege, magnus Cingolani (2006, p. 270). | et1 – cotidie om. M1. | nam] nota Cingolani (2006, p. 270).

177A31. 2. anni scripsi cum Cingolani (2006, p. 271), mensis M. || 3. et2 om. M1. | pere] ferer M1. | canet] canto Cingolani (2006, p. 271). || 4. et1 – magnum om. M1. || 6. dicta aula] dicto altari M1. || 7. per3 om. M1. || 8. altera scripsi, alta M. | uoce om. M1. | episcopum om. M1. || 9. maria om. M1. | alii] aliis M1. | honorabiles] honoratos Cingolani (2006, p. 272). || 10. yolant scripsi cum Cingolani (2006, p. 272), yloant M. | anima – domini] dicto domino M1. | sui om. M1. | pulcherimum] plcherimum M1. || 11. nisi] sed M1. || 12. sequens] sequenti intellege. || 13. et1 – barchinone om. M1. || 14. honorabiles] honoratos Cingolani (2006, p. 272). || 16. honorabile] honoratus Cingolani (2006, p. 272).

178A32. 2. uniuersitates scripsi, uniuersitatates M. | ciuitatem scripsi, ciuitates M. | ponderis scripsi, pondreis M. || 4. cum eo scripsi, eum M, eum secute V. | tantum] tamen Cingolani (2006, p. 273). || 8. arnesos] arneses Cingolani (2006, p. 273). | poterant scripsi, peterant M. | desuper scripsi, dusuper M. || 12. copes] pes M1. || 14. noster] nostrum M1. || 18. dies scripsi cum Cingolani (2006, p. 274), die M. || 19. fins] fel M1 (ut uid.). || 20. aygua] al M1. || 23. et] e Cabestany (p. 122). || 24. lo2 om. M1. | he2] et M1. || 27. que’lls] que·lls Cingolani (2006, p. 275). || 29. mosenyor1] mosenyer Cabestany (p. 122). | de mians] d’emians Ferrer i Mallol (p. 916). || 32. deuen] fortase deuien corrigendum sit.

179A33. 4. dicti1] dicte M1. | dominica] domenica Bayo (p. 216, 7). || 5. tripudiabat] trib M1. || 12. spiras] spirans M1. || 15. sancte om. M1. || 16. domini1 om. M1. | patris sui om. M1. || 19. pedester] pedestre Cingolani (2006, p. 276). || 21. rex om. M1. || 22. dicti] fe M1. || 23. fuit] fuet M1. | domini om. M1.

180B1. 1 ante de add. uide plura dicta et facta de ciuitate barchinone et aliis locis hic expressis M3.

181B3. 2. borrallum scripsi, botrallum M.

182B5. 2. petro] peto M1.

183B11. 1. olleguari scripsi, olloguari M. || 2. episcopus] episcopo M1.

184B21. 2. xx] xxxª M1.

185B24. 2. mºccxixº scripsi, mºxixº M.

186B25. 3 et ‑ viª om. M1.

187B26. 3. marcii] marchi M1. || 5. iuni om. M1. | februarii scripsi, frebuarii M. || 6. libras6] so M1.

188B28. mºccºxxiº] mºccºxxiiº M1.

189B34. 2. augusti] septembris M1.

190B35. 2. nonas scripsi, nona M.

191B39. 2. raymundum1 scripsi, raymundus M. | potestatibus scripsi (uide Iglesia Ferreirós, p. 343 n. 41), postatibus M.

192B44. 2. ad – suo om. M1.

193B47. 4. plessiano] plessieno M1.

194B50. 5. excomunionis scripsi, excois abbreuiaturam M. || 6. defendere scripsi, denfendere M. || 8. supercessum] supersessum intellege.

195B53. 3. tenplaris M, tenplariis intellege. || 4. partes M, partibus intellege.

196B54. 2. carporatam] carpentoracte seu carpentoractum intellege. || 5. extetissent scripsi, extestissent M.

197B56. 2. catursensis] cantursensis M1. | guarcionis] garcionis intellege.

198B57. 2. habebant sic M (pro habebat).

199B59. 1. infantis] infantie M1.

200B61. 2. mºcccºxxiiiº] mºcccºxxxiiiº M1. | post mºcccºxxiiiº lacuna est, nam dies mensis deest.

201B64. 2. iacobi om. M1. | aragonum] araganum M1 (ut uid.). | angularia] angularie M1. || 3. uictoriosissime scripsi, uictorissime M.

202B68. 2. migeria1] castrum M1 (ut uid.).

203B70. 3. dicta scripsi, facta M.

204B77. 1. cessaraguste scripsi, cessara M, syracuse intellege. || 2. cessaraguste] syracuse denuo intellege.

205B68. 1. iacobum scripsi, iacocum M.

206B81. 1. montfalcho scripsi, moltfalcho M.

207B84. 2. d’austria] austrie M1.

208B87. 1. castrum de episcopali] castrum de castro episcopali intellege.

209B94. 3. duelli] diei M1.

210B98. 2. mºcccºxxº] mºcccºxxº M1.

211B104. 2. in minoribus] in minoribus ordinibus intellege.

212B105. 1-3. de – plus om. M1.

213B106. 1-2. de – mundo om. M1. || 1. VIm sic M2, om. M1.

214B107. 1-4. de – montispessullani om. M1. || 1. factus] facti intellege. || 2. habines] dubia lectio, fortasse mendum librarii.

215B110. 1-2. de – exequiis om. M1.

216B111. 1-3. de – honorifice om. M1.

217B112. 2. ante anno add. lo sant innocent M3 (in marg.). || 4. eis2 om. M1. | eis3 om. M1.

218B113. 2. ante anno add. gran diluvi en barcelona M3 (in marg.). || 3 regnum scripsi, regum M.

219B114. 2. ante anno add. avalot contra los jueus del call M3 (in marg.). | ante que lacuna est, quinta die que intellege (uite Fita, “Estrago”, p. 433; et B119 nº 4). || 4. scilicet les dehenes om. M1. || modo quo supra] modo quo supra dictum est intellege. || 6. aualot] auolot M1. || 7. francischo om. M1. || 10. alis M, aliis intellege. || 12. extra sedem et ecclesiarum ciminteriorum eorum sic M. || 20. medis M, mediis intellege.

220B115. 1. et portari – facere] portando M1. | facere] fecit intellege. | abxa] atxa intellege. || 3. portalis scripsi cum Cingolani (2006, p. 279), potalis M. || 7. n’armentera scripsi cum Cingolani (2006, p. 280), narmentera M.

221B116. 1. exceptis] exceptos M1.

222B118. 1. post mºcccº nonagessimo sexto add. 1396 M3 (sup. lin.).

223B119. 2. posquam sic M.

224B120. dicti mensis om. M1. | lanceas] balistar M1.

225B121. 1. anno scripsi, nno M. | meridiem] merediem M1. | terremotus2] teremotus M1. || 3. pendatell] benicadell intellege (uide Rodrigo Lizondo [p. 153]). | montixeruo scripsi cum Rodrigo Lizondo (p. 153), montixerno M. || 4. cecidit] cedit M1. || pallura] fortasse mendum librarii pro palma (uide Rodrigo Lizondo [p. 153]). || 8. domini om. M1. || 12. per – tempus om. M1. | habitant M, habitabant fortasse corrigendum sit (sed uide infra ubi dicitur quia habet xlª braçes). || 13. pregon] ample M1.

226B122. 1.ante anno add. à 24 de juliol 1398. mori lo bisbe de bar(celona) ramon ces sales, en n. de 99. del bisbes. esta soterrat en la capella dels innocens, vay à 24 de janer 1679. de las animas, à ma esquerra del altar M3 (in marg.). || 4. barchinone] ecclesie M1.

227B123. 2. fratres] fortasse et fratres corrigendum sit (uide supra A29 nº 25, ubi legitur omnes parrochie et omnes mendicantes et fratres sancte Eulalie de Campo).

228C1a-1b. mortuus – ministrarent add. M3.

229C2. 1. circa meridium om. M1.

230C3. 1. ante die add. translatio s. seuerii - 1405 M3 (in marg.). | marcii] madii M1 (ut uid.). | illustrix sic M. | et nunquam – regni om. M1. | uissitandi] uissitando M2(a.c.). || 3. iuxta] de M1.

231C4. 2. extra om. M1. || 4. dicti1] quart M1. | fuerunt ibi om. M1. | mendicancium scripsi, medicancium M. | et3 om. M1.

232C6. 1. quinta] quinque M1.

233Fontes: Sacrae Scripturae

234A2. 5. arborem uite] cfr Gen. 2, 9; III Esdr. 8, 52.

235B49. 2. rex – nos] I Reg. 8, 20.

236B50. 7. diminute – hominum] Ps. 11, 2.

237B56. 2. Mane – Phares] Dan. 5, 25.

  • 1 Abreviaturas y ediciones utilizadas: Bonif., lib. sext. = Bonifatius VIII papa, Libers sextus Decre (...)

238Fontes: Auctores antiquiores1

239A1. 1. yssidorum – ethimolegiarum] cfr Isid., etym. 5, 38, 5 - 5, 39, 42. || 2. secundum – xxxiiii] Sicard., chron. p. 84, 3-5.

240A2. 1. yssidorus – dicit] cfr Isid., etym. 4, 3, 1-2. | raphaell – dei] cfr Isid., etym. 7, 5, 13.

241A3. 2. secundum – sex] Sicard., chron. p. 126, 11-12. | beati – claruerunt] Sicard., chron. p. 127, 2-4.

242A4. 2. anno – xviiem] Sicard., chron. p. 127, 21-22. | claruit – papiae] Sicard., chron. p. 128, 34-35.

243A10. 2. in1 – utentes] Vincent., spec. 30, 123 (p. 1274-5).

244A32. 4. tarascho – martha] cfr Vit. Marth. p. 236. 1-4; Iacob. Var., leg. 101, 14-15.

245B53. 4. hoc – reseruans] Clem., uox p. 342, 36-47.

246B54. 10. ubi – viº] Bonif., lib. sext. 1, 6, 3 (col. 946-449).

Inicio de página

Notas

1 Abreviaturas y ediciones utilizadas: Bonif., lib. sext. = Bonifatius VIII papa, Libers sextus Decretalium, ed. Aemilius Friedberg, Corpus iuris canonici. Pars secunda: Decretalium collectiones, Lipsiae: Ex officina Bernhardi Tauchnitz, 1881 (reimpr. Graz: Akademische Druck- u. Verlagsanstalt, 1959), col. 933-1124; Clem., uox = Clemens V papa, Vox in excelso, ed. Giuseppe Alberigo, Giuseppe L. Dossetti, Perikle P. Joannu, Claudio Leonardi y Paulo Prodi, Conciliorum Oecumenicorum Decreta, Bologna: Edizioni Dehoniane, 1991, p. 336-343; Iacob. Var., leg. = Iacobus de Varagine, Legenda aurea (BHL 9035), ed. Giovanni Paolo Maggioni, Legenda aurea, 2 t., Firenze: Sismel-Edizioni del Galluzo (Millennio Medievale, 6; Testi, 3), 1998; Isid., etym. = Isidorus Hispalensis ep., Etymologiae (CPL 1186), ed. Wallace Martin Lindsay, Isidori Hispalensis episcopi Etymologiarum siue Originum libri XX, 2 t., Oxford: E typographeo Clarendoniano (Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis), 1911; Sicard., chron. = Sicardus Cremonensis ep., Chronica, ed. Oswald Holder-Egger, Monumenta Germaniae Historica. Scriptores, 31 t., Hannoverae: Monumenta Germaniae Historica, 1903, 31, p. 78-183; Vincent., spec. = Vincentius Bellouacensis, Speculum historiale, ed. Bibliotheca mundi seu Speculi maioris Vincentii Burgundi praesulis Bellovacensis, Ordinis Praedicatorum, theologi ac doctoris eximii tomus quartus, qui Speculum historiale inscribitur, Duaci: Ex officina typographica Baltazaris Belleri, 1624 (reimpr. Graz: Akademische Druck- u. Verlagsanstalt, 1965); Vit. Marth. = Vita s. Marthae (BHL 5545), ed. Boninus Mombritius, Sanctuarium seu Vitae sanctorum (1ª ed. Milano, ca. 1480), 2ª ed., 2 t., Parisiis: Apud Albertum Fontemoing, 1910 (reimpr. Hildesheim-New York: Georg Olms, 1978), 2, p. 231-239.

Inicio de página

Para citar este artículo

Referencia electrónica

Jose Carlos Martín-Iglesias, « Edición crítica », in El denominado Cronicón de Guillem Mascaró († 1405) y sus continuaciones: introducción, edición y traducción (Les Livres d’e-Spania « Sources »), [En línea], Publicado el 02 marzo 2017, consultado el 27 junio 2017. URL : http://e-spanialivres.revues.org/1103

Inicio de página